De Trinitate libri XII 2.3.1
Haeresis e Scriptura perperam intellecta nascitur. --Exstiterunt enim plures, qui coelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet.
PL 10, 51B異端は聖書の誤解から生まれること。――実際、天の言葉の素朴さを、真理そのものの完全な意味に従ってではなく、自分の意志の理解に従って受け取り、語られたことの力が求めるのとは違うふうに解釈する者たちが、数多く現れた。
De Trinitate libri XII 2.3.2
De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est: et sensus, non sermo fit crimen. Numquid corrumpi veritas potest? Cum patris nomen auditur, numquid natura filii non continetur in nomine? Numquid Spiritus Sanctus non erit, qui nuncupatur?
PL 10, 51B異端は理解に属するのであって、聖書に属するのではない。罪となるのは理解であって、言葉ではない。真理が損なわれうるだろうか。「父」という名が聞かれるとき、子の本性はその名のうちに含まれていないだろうか。呼ばれている聖なる霊は、存在しないことになるだろうか。
De Trinitate libri XII 2.3.3
Neque enim in Patre potest non esse quod pater est, neque in Filio deesse quod filius est, neque in Spiritu sancto non exstare quod sumitur.
PL 10, 52A実際、父のうちに、父であるところのものがないことはありえず、子のうちに、子であるところのものが欠けることも、聖なる霊のうちに、受けられるところのものが存しないこともありえない。
De Trinitate libri XII 2.3.4
Sed homines mente perversi omnia confundunt et implicant, et usque ad naturae demutationem sensus sui perversitate contendunt; ut quod Pater est Patri adimant, dum volunt Filio auferre quod filius est. Adimunt autem, quando cum his non de natura sit filius.
PL 10, 52Aしかし心のねじれた人々は、すべてを混乱させ、絡み合わせ、自分の理解のねじれによって、本性の変質にまで争いを進める。子から、子であるところのものを奪おうとして、父から、父であるところのものを奪ってしまうのである。彼らが奪うのは、彼らにとって子が本性に由来する者でないときである〔cum his の取り方は定かでなく、本文の乱れの可能性もある〕。
De Trinitate libri XII 2.3.5
Non ex natura autem est, quando non eadem in se habet ortus, et generans. Neque enim filius est, cui alia ac dissimilis erit a patre substantia. Pater autem quomodo erit, si non quod in se substantiae atque naturae est, genuerit in filio?
PL 10, 52Aしかし、生まれた者と生む者とが同じものを自らのうちに持たないとき、それは本性に由来しない。父と異なる、別の実体を持つ者は、子ではないからである。また、自らのうちにある実体と本性を子において生んだのでないなら、父がどうして父でありえようか。