De Trinitate libri XII 1.38.1
Exspectamus ergo ut trepidi hujus coepti exordia incites, et profectu accrescente confirmes, et ad consortium vel prophetalis vel apostolici spiritus voces: ut dicta eorum non alio quam ipsi locuti sunt sensu apprehendamus, verborumque proprietates iisdem rerum significationibus exsequamur.
PL 10, 49Bそれゆえ我々は、汝がおののく者のこの試みの初めを奮い立たせ、進歩が増すにつれて確固とさせ、預言者の、あるいは使徒の霊との交わりへと召すことを待ち望む。彼らが語ったのと同じ理解で彼らの言葉を我々が把握し、言葉の固有性を、事柄のまさに同じ意味に従って追えるように。
De Trinitate libri XII 1.38.2
Locuturi enim sumus, quae ab iis in sacramento praedicata sunt, te aeternum Deum, aeterni unigeniti Dei patrem: et unum te sine nativitate, et unum Dominum Jesum Christum ex te nativitatis aeternae, non in deorum numerum veritatis diversitate referendum: neque non ex te genitum, qui Deus unus es, praedicandum; neque aliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero patre natus est, confitendum.
PL 10, 49B我々は、彼らが秘義において宣べ伝えたことを語ろうとしているからである。すなわち、汝が永遠の神、永遠の独り子なる神の父であること、汝が誕生なしに存在する唯一の者であること、また、汝から出た永遠の誕生による唯一の主イエス・キリストが、真実の隔たりによって神々の数に数え入れられるべきではないこと、唯一の神である汝から生まれたと宣べ伝えないわけにはいかないこと、真の神である父なる汝から生まれた者は、真の神にほかならないと告白されるべきであることを。
De Trinitate libri XII 1.38.3
Tribue ergo nobis verborum significationem, intelligentiae lumen, dictorum honorem, veritatis fidem: et praesta, ut quod credimus, et loquamur; scilicet, ut contingat nobis, unum te Deum patrem et unum Dominum Jesum Christum de Prophetis atque Apostolis cognoscentibus, nunc adversum negantes haereticos, ita Deum et te celebrare, ne solum; et eum praedicare, ne falsum.
PL 10, 49Cそれゆえ我々に、言葉の意味、理解の光、語られたことの尊厳、真理への信仰を与えよ。そして、我々が信じることを語らせよ。すなわち、預言者たちと使徒たちから、唯一の神なる汝を父として、唯一の主イエス・キリストを認識する我々に、いま、異端者たちが否定するのに対し、汝を神として、しかも孤独な者としてではなく称え、彼を、偽りの者としてではなく宣べ伝えることが与えられるように。