ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput LIII 第VIII巻 第LIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 276A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 8.53.1

1

Sapientia humana. Elementorum mundi et Christi discrimen. --Ut autem dictum Domini intelligas quo ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; Apostoli et doctrinam et fidem disce dicentis: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9) .

PL 10, 276A

人間の知恵。世の諸要素とキリストとの相違。――「父のものはすべて私のものである」という主の言葉を汝が理解するために、汝は、使徒の教えと信仰を学べ。彼はこう言っている。「人間の伝承に従い、世の諸要素に従い、キリストに従わない、哲学と空しい欺きによって、誰かが汝らを惑わすことのないよう見よ。神性のすべての充満が、彼のうちに体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8、9)。

De Trinitate libri XII 8.53.2

2

De mundo est, et doctrinas hominum sapit, et philosophiae praeda est, quisquis Christum verum Deum nescit, quisquis in eo plenitudinem divinitatis ignorat.

PL 10, 276A

キリストが真の神であることを知らない者、彼のうちに神性の充満があることを知らない者は誰であれ、世に属し、人間の教えを思い、哲学の獲物である。

De Trinitate libri XII 8.53.3

3

Humana mens hoc solum sapit quod intelligit, et mundus hoc tantum quod potest credit, secundum elementorum naturas id tantum possibile existimans, quod aut videret, aut ageret.

PL 10, 276B

人間の精神は、自らが理解することだけを思い、世は、自らにできることだけを信じる。諸要素の本性に従い、見ることができるか、行うことができるものだけを可能だと考えるのである。

De Trinitate libri XII 8.53.4

4

Elementa enim mundi ex nihilo substiterunt: sed Christus non de non substantibus manet, nec coepit ad originem, sed originem ab origine sumpsit aeternam.

PL 10, 276B

世の諸要素は無から存立した。しかしキリストは、存在しないものからとどまっているのではなく、始まりへと始まったのでもなく、始まりから永遠の始まりを受けた。

De Trinitate libri XII 8.53.5

5

Elementa enim mundi aut inanima sunt, aut ad animam profecerunt: sed Christus vita est, ex Deo vivente in viventem Deum natus. Elementa mundi a Deo sunt instituta, non Deus sunt: Christus ex Deo Deus hoc totum est ipse quod Deus est.

PL 10, 276B

世の諸要素は魂のないものか、魂へと進んだものである。しかしキリストは命であり、生ける神から、生ける神へと生まれた。世の諸要素は神によって定められたものであり、神ではない。キリストは神から出た神であり、神であるものの全体がまさに彼自身である。

De Trinitate libri XII 8.53.6

6

Elementa mundi cum intra sint, non possunt a se exstare ne intra sint: Deum sub sacramento in se habens Christus in Deo est.

PL 10, 276B

世の諸要素は内にあるのだから、内にないようにと自ら外に立つことはできない。秘義のもとで神を自らのうちにもつキリストは、神のうちにいる。

De Trinitate libri XII 8.53.7

7

Elementa mundi cum ex se sui generis generant ad vitam, per corporales quidem passiones praebent ex se initia nascendi; caeterum non insunt viva ipsa nascentibus: omnis vero corporaliter plenitudo divinitatis in Christo est.

PL 10, 276C

世の諸要素は、自らの同類のものを生へと産むとき、体的な受苦によって、自らから生まれることの始まりを与える。しかし、それ自身が生きたまま、生まれるもののうちにあるわけではない。神性のすべての充満は、体をもってキリストのうちにある。