ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput VIII 第VI巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 161C · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 6.8.1

1

Quid jam sibi tractandum proponat Hilarius. -- Quamquam igitur superioribus libellis (scil. IV et V) de Deo et Deo, et Deo vero ac Deo vero, et in Deo vero patre et in Deo vero filio uno vero Deo intelligendo secundum naturae unitatem, non secundum personae unionem, ex legis et prophetarum praedicationibus docuerimus; tamen perfecta fidei hujus absolutio ex evangelicis atque apostolicis est praestanda doctrinis, ut verus Dei filius Deus non alienae a Patre diversaeque naturae, sed ejusdem esse divinitatis, per veritatem nativitatis existens, possit intelligi.

PL 10, 161C

ヒラリウスは今、何を扱うべきものとして自らに提示するか。――したがって、先の諸書(すなわち第4巻と第5巻)では、神と神、真の神と真の神、また真の神なる父のうちなる、真の神なる子のうちなる、唯一の真の神が、位格の合一によってではなく本性の一体性によって理解されるべきことを、律法と預言者たちの宣教によって我々は教えてきた。それでもなお、この信仰の完全な完成は、福音と使徒の教えから与えられなければならない。それは、神の真の子である神が、父とは別で異なる本性ではなく、同じ神性のものであり、誕生の真実によって存在していることが理解されうるためである。

De Trinitate libri XII 6.8.2

2

Nec sane quemquam tam amentem posse esse existimo, qui Dei de se professiones aut cognitas non intelligat, aut intellectas a se nollet intelligi, aut emendandas putet humanae opinione prudentiae.

PL 10, 162A

また、これほど正気を失った者がいるとは、私は思わない。すなわち、神が自らについて述べた表明を、知られていても理解しないか、あるいは理解していながら、理解されることを望まないか〔intellectas a se nollet intelligi は意味が取りにくく、文脈から解した〕、あるいは人間の思慮の臆見によって改められるべきだと考えるような者が。

De Trinitate libri XII 6.8.3

3

Sed antequam res ipsas salutarium sacramentorum loqui incipiamus; ne in aliquo sibi, editis haereticorum nominibus, haeresis professio blandiatur, demonstrandum est omne hujus argutae malitiae velamen: ut per quod se virus latens contegit, per id ipsum proditum sit et revelatum, et ad blandientis veneni intelligentiam publicae conscientiae sensus introeat.

PL 10, 162A

だが、救いをもたらす秘義そのものを語り始める前に、異端者たちの名を挙げても異端の表明がどこかで自らを愉しませることのないように、この巧妙な悪意のあらゆる覆いを明らかにしなければならない。それは、潜む毒が自らを覆い隠すもの、まさにそれを通して露わにされ暴かれ、甘言を弄する毒の理解へと、公けの良心の感覚が入り込むためである。