ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXV 第II巻 第XXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 66B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 2.25.1

1

Quod nihil dignum rependere valeamus. --Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus, in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit.

PL 10, 66B

我々は何一つふさわしいものを返しえないこと。――結局、これほどのへりくだりの情に対して、我々から何がふさわしく返されるだろうか。神から言い表しえない起源をもつ、唯一の独り子なる神が、人間の小さな体の形をとって、聖なるおとめの胎に植えられ、成長するのである。

De Trinitate libri XII 2.25.2

2

Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem Archangeli atque Angeli tremunt, coelum et terra et omnia mundi hujus resolvuntur elementa, vagitu infantiae auditur.

PL 10, 66C

万物を包み、その内に、またその者を通して万物がある者が、人間の出産の法に従って産み出され、その声に大天使も天使も震え、天と地とこの世界のあらゆる元素が解体する者が、幼子の産声で聞かれる。

De Trinitate libri XII 2.25.3

3

Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolet, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati.

PL 10, 66C

見えず、把握しえず、視覚によっても、感覚によっても、触覚によっても量られえない者が、揺りかごに包まれた。もしこれらを神にふさわしくないと思い返す者がいるなら、それらが神の威厳にそぐわないほど、いっそう大きな恩恵に自分が負っていることを、告白するであろう。

De Trinitate libri XII 2.25.4

4

Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est: sed nos eguimus ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret.

PL 10, 67A

人となる必要があったのは、それによって人が作られた者ではない。必要があったのは我々のほうである。神が肉となり、我々のうちに宿ること、すなわち、一つの肉を身に受けることによって、すべての肉の内奥に住まうことが。

De Trinitate libri XII 2.25.5

5

Humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus honor noster est: quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati.

PL 10, 67A

彼のへりくだりは我々の高貴であり、彼への屈辱は我々の栄誉である。彼が肉のうちにとどまる神であるように、我々は逆に、肉から神へと新たにされた者である。