ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput V 第III巻 第V章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 78A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 3.5.1

1

Dei potentia se gestis ostendit: quorum ratio lateat. Homo non capit qui aqua in vinum sit conversa. --Sunt istiusmodi in Deo potestates, quarum cum ratio intelligentiae nostrae incomprehensibilis est, fides tamen per veritatem efficientiae in absoluto est.

PL 10, 78A

神の権能は、なされた業によって自らを示すが、その理は隠れている。水がぶどう酒に変えられたことを、人は把握しない。――神のうちには、このような権力がある。その理は我々の理解には把握しえないが、それでも、信仰は、その作用の真実によって揺るぎないものとなっている。

De Trinitate libri XII 3.5.2

2

Nec hoc in spiritalibus tantum, sed etiam in corporalibus deprehendemus; non ad nativitatis exemplum, sed ad admirationem facti intelligibilis ostensum.

PL 10, 78B

このことは霊的なものにおいてだけでなく、物体的なものにおいても見いだされる。それは誕生の範例としてではなく、知覚しうる出来事〔intelligibilis は感覚によって知られうるの意と取った。inintelligibilis の誤りの可能性もある〕への驚嘆のために示されたのである。

De Trinitate libri XII 3.5.3

3

Nuptiarum die vinum in Galilaea ex aqua factum est (Joan. II, 9) : numquid consequetur aut sermo noster aut sensus, quibus modis natura demutata sit, ut aquae simplicitas defecerit, vini sapor natus sit?

PL 10, 78B

婚礼の日に、ガリラヤで水からぶどう酒が作られた(ヨハネ2:9)。どのようにして本性が変えられ、水の単純さが失せ、ぶどう酒の味が生まれたのかを、我々の言葉も理解も、はたして追いえようか。

De Trinitate libri XII 3.5.4

4

Non permixtio fuit, sed creatio; et creatio non a se coepta, sed ex alio in aliud existens: non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius est, sed aboletur quod erat, et quod non erat coepit.

PL 10, 78B

それは混合ではなく創造であった。しかも創造は、自らから始まるものではなく、ある物から別の物へと生じるものであった。より優れたものが注ぎ込まれることによって、より劣ったものが圧倒されるのではなく、あったものが消え去り、なかったものが始まったのである。

De Trinitate libri XII 3.5.5

5

Sponsus tristis est, familia turbatur, solemnitas nuptialis convivii periclitatur. Jesus rogatur: non exsurgit, aut instat, sed quiescentis ejus hoc opus est. Aqua hydriis infunditur, vinum calicibus hauritur; infundentis scientiae sensus non convenit haurientis.

PL 10, 78C

花婿は悲しみ、家の者は動揺し、婚礼の宴の祝いは危うくなる。イエスは頼まれる。彼は立ち上がるでも急き立てるでもなく、この業は、静かにしている彼のものである。水は水がめに注がれ、ぶどう酒は杯で汲まれる。注ぐ者の知の理解は、汲む者の理解と合わない。

De Trinitate libri XII 3.5.6

6

Qui infuderunt, hauriri aquam existimant; qui hauriunt, vinum infusum arbitrantur; tempus, quod in medio est, non proficit ut liquoris natura et nascatur et pereat. Ratio facti et visum frustratur et sensum: virtus tamen Dei in his quae sunt gesta sentitur.

PL 10, 78C

注いだ者は水が汲まれると思い、汲む者はぶどう酒が注がれたのだと考える。その間の時間は、液体の本性が生まれ、また滅びるほどには進まない。この出来事の理は、視覚をも理解をも欺く。しかし、なされたことにおいて、神の力は感じ取られる。