ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XVI 第VIII巻 第XVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 8.16.1

1

Unitas haec quam naturalis. Unitas Filii cum Patre. --Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57) .

PL 10, 257C

この一体性はいかに本性的か。子と父との一体性。――この一体性が我々のうちにいかに本性的であるかを、彼自身がこう証した。「私の肉を食べ、私の血を飲む者は、私のうちにとどまり、私もその者のうちにとどまる」(ヨハネ6:57)。

De Trinitate libri XII 8.16.2

2

Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit.

PL 10, 257C

彼のうちにいる者は、彼自身がそのうちにいる者以外にはないからである。彼は、自らの肉を受けた者の肉だけを、自らのうちに身に受けてもっているのである。

De Trinitate libri XII 8.16.3

3

Perfectae autem hujus unitatis sacramentum superius jam docuerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet per me (Ibid. 58) .

PL 10, 257C

彼は、この完全な一体性の秘義を、すでに先に教えていた。「生ける父が私を遣わし、私が父によって生きているように、私の肉を食べる者もまた、私によって生きる」(ヨハネ6:58)。

De Trinitate libri XII 8.16.4

4

Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur: ut id, de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur.

PL 10, 257C

彼は父によって生きている。父によって生きるそのあり方と同じあり方で、我々も彼の肉によって生きる。あらゆる比較は、理解の形のために取り上げられるからである。取り上げられた実例に従って、問題となっていることを我々が捉えるためである。

De Trinitate libri XII 8.16.5

5

Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem.

PL 10, 257C

したがって、これが我々の生の原因である。肉をもつ我々のうちに、肉を通してキリストがとどまっているということである。我々は、彼が父によって生きるのと同じ条件のもとで、彼によって生きることになる。

De Trinitate libri XII 8.16.6

6

Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem?

PL 10, 257C

それゆえ、もし我々が肉に従って本性的に彼によって生きるのなら、すなわち彼の肉の本性を得たのなら、彼自身が父によって生きるのであるから、彼が霊に従って本性的に父を自らのうちにもっていないということがどうしてありえようか。

De Trinitate libri XII 8.16.7

7

Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam, dum quod est, et ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur; dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae.

PL 10, 257C

彼が父によって生きるのは、誕生が彼に異なる別の本性をもたらしたのではなく、彼が何であれ、それは彼から出たものであり、しかも何らかの生じうる本性の相違によって彼から分かたれることがなく、誕生によって本性の力において父を自らのうちにもっているからである。