ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXI 第IX巻 第LXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 330A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 9.61.1

1

Ut Deus, invidia vacat; ut Pater, nil non dat quod habet, praesertim cum sit simplex. Ut Deo, ita Dei filio, proprium est futura praescire. --Nescit autem Deus aliud aliquando quam dilectio esse, neque aliud quam pater esse.

PL 10, 330A

神である限り、妬みを欠く。父である限り、持てるもので与えないものはない。ことに単一であるのだから。神にとってと同じく神の子にとっても、将来を予知することは固有である。――神は、愛であること以外のあり方を知らず、父であること以外のあり方を知らない。

De Trinitate libri XII 9.61.2

2

Et qui diligit, non invidet: et qui pater est, non etiam non pater totus est. Non enim admittit hoc nomen portionem, ut ex aliquo pater sit, et ex aliquo pater non sit.

PL 10, 330A

愛する者は妬まない。そして父である者は、父でない部分を持たず、全体において父である。この名は部分を許さず、あるものについては父であり、あるものについては父でない、ということがないからである。

De Trinitate libri XII 9.61.3

3

Pater enim universitatis ejus quae in se est pater est, omnem se in eo habens, cui non sit ex portione quod pater est: non quod sibi eorum quae sua sunt pater ipse sit, sed quod in his quibus ipse est, ei qui ex se est, pater totus sit.

PL 10, 330A

父は、自らのうちにあるものの全体の父だからである。父は自らのすべてを子のうちに持っており、その子にとって、父であることは部分から来るのではない。それは、父が自分のものについて自分自身に対して父であるということではなく〔non quod sibi eorum quae sua sunt pater ipse sit の読みは定かでない〕、自らがそれによって存在するすべてのものにおいて、自らから出た者に対して、全体として父であるということである。

De Trinitate libri XII 9.61.4

4

Et cum secundum humanorum corporum naturas, quae ex disparibus conveniunt et ex compositis consistunt, non possit nisi omnium suorum quis pater pater esse, dum quod in unoquoque est generum ac partium, id in filiis nativitas perfecta conservet: omnium ergo suorum quis pater pater est, dum ex omnibus nativitas et in omnibus manet.

PL 10, 330B

また、異なるものから集まり、合成されたものから成る人間の体の本性に従っては、誰も、自分のもののすべての父である場合でなければ父たりえない。各人における類と部分が、完全な誕生によって子らのうちに保たれるからである。したがって、誰かが自分のもののすべての父として父であるのは、誕生がすべてから生じ、すべてのうちにとどまるときである。

De Trinitate libri XII 9.61.5

5

Et cum in Deo non sint corporalia, sed absoluta; neque particulata, sed tota et universa; non vivificata, sed viva; totus vivens, et unum totus Deus est, dum non ex portione compositus est, sed ex simplicitate perfectus est: necesse est, ut secundum quod est pater, ipse sit omnium suorum ei quem ex se genuit pater totus, dum eum patrem ex suis omnibus nativitas filii perfecta consummat.

PL 10, 330B

そして、神においては、体的なものはなく、制約を受けないものがあり、部分に分かれたものではなく、全体であり全体的なものがあり、生かされたものではなく生きたものがある。全体が生き、全体が一つの神であって、部分から合成されているのではなく、単一性によって完全であるから、父である限り、彼は自らのすべてのもののうちで、自ら生んだ者に対して、全体として父でなければならない。子の完全な誕生が、彼を、自らのすべてのものから成る父として完成するからである。

De Trinitate libri XII 9.61.6

6

Si igitur proprius Filio Pater est; in ea necesse est Filium manere proprietate qua Pater est.

PL 10, 330C

それゆえ、父が子に固有の者であるなら、子は、父が父であるその固有性のうちにとどまらねばならない。

De Trinitate libri XII 9.61.7

7

Manere autem quomodo existimabitur, si extra praescientiae naturam sit, et aliquid nativitati ejus ex auctore defuerit? deerit enim prope totum, si quod proprium Deo est, non habeat.

PL 10, 330C

もし子が予知の本性の外にあり、誕生において源から何かが欠けているのなら、とどまるということが、どうして考えられようか。神に固有のものを持たないなら、ほとんどすべてが欠けることになるからである。

De Trinitate libri XII 9.61.8

8

Proprium autem Deo quid aliud, quam cognitio futurorum est; ut res nondum manentes, mansurasque posterius, invisibilium ac nondum exstantium generum capax natura contineat?

PL 10, 330C

神に固有のものとは、将来の事柄の認識のほかに何であろうか。まだとどまっていない事物、後にとどまることになる事物、見えないものやまだ存在しない類のものを受け入れうる本性が、それを含むためである。