ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput IX 第XI巻 第IX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 404C · 12 sectiones

De Trinitate libri XII 11.9.1

1

Mysterium salutis nostrae sacramentum est pietatis, non offensio divinitatis. --Omnis quidem calumnia improba est, quia veritati falsitas, cum jam effrenato pudore sit, contradicit: sed tamen interdum praetendit aliquod excusationis ambiguae velamen, ut verecunde in defensione sit, quod impudenter in sensu est.

PL 10, 404C

我々の救いの奥義は敬虔の秘義であり、神性への侮辱ではない。――あらゆる誹謗は不埒である。偽りは、すでに恥を捨てて、真理に逆らうからである。しかしそれでも、時にはあいまいな言い訳の覆いをかざし、理解においては恥知らずであることを、弁護においては控えめであるかのようにする。

De Trinitate libri XII 11.9.2

2

Verum nunc in his, quae impie ad infirmandam Domini nostri divinitatem praesumpta sunt, locus verecundiae vel falsae excusationis exclusus est: cum quando ipsa illa ignorationis venia cessante, sola voluntas irreligiosae intelligentiae detegatur.

PL 10, 404C

だが今、我々の主の神性を弱めるために不敬虔に言い立てられたこれらの事柄においては、恥じらいや偽りの言い訳の余地は閉ざされている。無知という許しそのものが失われて、不敬な理解への意志だけがあらわになるからである。

De Trinitate libri XII 11.9.3

3

Ut enim paululum ipsius dicti evangelici differam demonstrationem: anne ignorabilis haec erat Apostoli praedicatio dicentis: Et quidem confessione omnium, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in claritate (I Tim. III, 16) .

PL 10, 404C

福音の言葉そのものの説明をしばらく先に延ばして、問おう。使徒のこの宣教は、知りえないものだったのか。「すべての者の告白によって、敬虔の秘義は大いなるものである。それは肉において現れ、霊において義とされ、天使たちに見られ、諸国民に宣べられ、この世で信じられ、栄光のうちに受け入れられた」(一テモテ3:16)。

De Trinitate libri XII 11.9.4

4

Estne adhuc quisquam tam hebetis intelligentiae, ut dispensationem assumptae a Domino carnis aliud quam sacramentum esse pietatis intelligat? Et primum extra fidem Dei est, quisque extra hanc erit confessionem.

PL 10, 405A

ところで、主が身に受けた肉の経綸を、敬虔の秘義以外のものと解するほど、理解の鈍い者がなお誰かいるだろうか。まず、この告白の外にある者は誰であれ、神の信仰の外にある。

De Trinitate libri XII 11.9.5

5

Non enim Apostolus ambigit, quin hoc ab universis fatendum sit, mysterium salutis nostrae non esse contumeliam divinitatis, sed magnae pietatis sacramentum: et sacramentum non jam in mysterio occultatum, sed in carne manifestatum; neque adhuc per naturam carnis infirmum, sed in spiritu justificatum: ut per justificationem spiritus abesset a fide nostra carnis infirmitas, et per carnis manifestationem mysterium non esset occultum, et per mysterii ignorabilem causam magnae pietatis in sacramento esset sola confessio.

PL 10, 405A

使徒は、次のことがすべての者によって認められるべきだと疑わないからである。すなわち、我々の救いの奥義は神性への侮辱ではなく、大いなる敬虔の秘義であること。しかもその秘義は、もはや奥義のうちに隠されたものではなく、肉において現れたものであること。また、もはや肉の本性によって弱いのではなく、霊において義とされたものであること。こうして、霊の義とされることによって肉の弱さは我々の信仰から遠ざけられ、肉における現れによって奥義は隠されたものではなくなり、奥義の知りえない理由によって〔「奥義の理由が知りえないものであることによって」とも読める〕、大いなる敬虔の秘義においては告白だけがあるようにされたのである。

De Trinitate libri XII 11.9.6

6

Atque ita Apostolus fidei totius ordinem tenuit, ut dum pietas est, sacramentum sit; dum sacramentum est, cognitio in carne sit; dum cognitio in carne est, justificatio in spiritu sit; quia sacramentum pietatis, quod manifestatur in carne, ut vere sacramentum sit, per justificationem spiritus manifestatur in carne.

PL 10, 405B

こうして使徒は信仰全体の秩序を保った。すなわち、敬虔であるから秘義があり、秘義であるから認識は肉においてあり、認識が肉においてあるから義とされることは霊においてある。肉において現される敬虔の秘義は、まことに秘義であるために、霊の義とされることによって肉において現されるからである。

De Trinitate libri XII 11.9.7

7

Ac ne illa manifestatio in carne qualis esset justificatio in spiritu ignoraretur; sacramentum, quod manifestatum in carne, et justificatum in spiritu est, et angelis visum est, et gentibus praedicatum est, et in hoc mundo creditum, hoc ipsum assumptum est in claritate: ut in omnibus sit magnae pietatis sacramentum, dum manifestatur in carne, dum justificatur in spiritu, dum visum est ab angelis, dum praedicatur gentibus, dum creditur in hoc mundo, dum assumitur in claritate.

PL 10, 405B

そして、肉における現れが霊における義とされることとしてどのようなものかが知られないままにならないよう、肉において現され霊において義とされた秘義は、天使たちに見られ、諸国民に宣べられ、この世で信じられ、まさにそれが栄光のうちに受け入れられた。これは、肉において現されるとき、霊において義とされるとき、天使たちに見られるとき、諸国民に宣べられるとき、この世で信じられるとき、栄光のうちに受け入れられるとき、そのすべてにおいて、大いなる敬虔の秘義があるためである。

De Trinitate libri XII 11.9.8

8

Nam et visum sequitur praedicatio, et praedicationem fides, et omnia consummat claritatis assumptio: quia et magnae pietatis sacramentum est assumptio claritatis; et per hanc dispensationis fidem, conformes assumi claritatis dominicae praeparamur.

PL 10, 405C

見ることには宣べ伝えが続き、宣べ伝えには信仰が続き、すべてを栄光への受け入れが完成する。栄光への受け入れも大いなる敬虔の秘義だからである。そして、経綸へのこの信仰によって、我々は主の栄光と同じ姿にされて受け入れられるよう備えられる。

De Trinitate libri XII 11.9.9

9

Magnae igitur pietatis sacramentum est carnis assumptio: quia per assumptionem carnis, manifestatio sacramenti in carne est.

PL 10, 405C

したがって、肉を身に受けることは大いなる敬虔の秘義である。肉を身に受けることによって、秘義の現れが肉においてあるからである。

De Trinitate libri XII 11.9.10

10

Sed tamen manifestatio in carne, non aliud quam magnae pietatis sacramentum confitendum est: quia manifestatio ejus in carne, et justificatio spiritus est, et claritatis assumptio.

PL 10, 405C

しかし、肉における現れは、大いなる敬虔の秘義以外のものとして告白されてはならない。その肉における現れは、霊の義とされることであり、栄光への受け入れでもあるからである。

De Trinitate libri XII 11.9.11

11

Et qua tandem spe in fide nostra est piae dispensationis mysterium divinitatis infirmitas; cum per claritatis assumptionem, magnae pietatis sacramentum sit confitendum?

PL 10, 406A

そして、栄光への受け入れによって大いなる敬虔の秘義が告白されるべきであるのに、いったいどんな見込みで、我々の信仰において、敬虔な経綸の奥義が神性の弱さでありうるというのか。

De Trinitate libri XII 11.9.12

12

Et quia jam non est infirmitas, sed sacramentum; nec necessitas, sed pietas: dicti nunc evangelici ratio quaerenda est, ne quod salutis nostrae et gloriae mysterium est, id ad occasionem praedicationis impiae relinquatur.

PL 10, 406A

もはやそれは弱さではなく秘義であり、必然ではなく敬虔である以上、今や福音の言葉の理を探らなければならない。我々の救いと栄光の奥義であるものが、不敬虔な宣教の口実として放置されることのないためである。