ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput VII 第XII巻 第VII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 437C · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 12.7.1

1

Filio debetur honor aequalis Patri. --Adeo autem in forma Dei esse, nihil aliud est quam aequalem Deo esse: ut aequalitas honoris Domino Jesu Christo, qui in forma Dei est, debeatur, ipso dicente: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.

PL 10, 437C

子には父と等しい栄誉が負われている。――神の形にあるとは、神と等しくあること以外の何ものでもない。したがって、神の形にある主イエス・キリストには等しい栄誉が負われるのであり、彼自身がこう言っている、「すべての者が、父を敬うように子を敬うためである」。

De Trinitate libri XII 12.7.2

2

Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23) . Numquam diversitas rerum, nisi et in honore diverso est.

PL 10, 437C

「子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。事物の相違は、栄誉の相違をも伴わないかぎり、決してありえない。

De Trinitate libri XII 12.7.3

3

Res enim eaedem venerationis ejusdem sunt: quia aut summus honor indigne inferioribus deferetur, aut cum contumelia superiorum inferiora his aequabuntur in honore.

PL 10, 437C

同じ事物は同じ崇敬に属するからである。さもなければ、最高の栄誉が、ふさわしくないままに、より低い者たちに与えられることになるか、あるいはより高い者たちへの侮辱をともなって、より低い者たちが栄誉において彼らと等しくされることになる。

De Trinitate libri XII 12.7.4

4

Filius autem si ut creatio potius quam nativitas sit, per venerationem exaequabitur Patri; nulla nobis religio honoris ad Patrem est, cum tanta nobis ejus veneratio imposita sit, quanta est creaturae: sed quia Deo patri in eo, quod ex eo Deus est natus, aequalis est; est etiam aequalis in honore. Filius enim est, non creatura.

PL 10, 438A

しかし子が、誕生というより創造であるとして、崇敬によって父と等しくされるのなら、父への栄誉に関する宗教は我々にはなくなる〔前半は文が崩れているらしく、子が創造であって、しかも崇敬で父と等しくされるなら、の意に解した〕。父への崇敬が、被造物への崇敬と同じだけ我々に課されていることになるからである。しかし実際には、子は、神である者として父から生まれたということにおいて父なる神と等しいのであるから、栄誉においても等しいのである。子であって、被造物ではないからである。