ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XXII 第V巻 第XXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 143C · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 5.22.1

1

Filium de rubo locutum, eumque verum esse Deum. --Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur. Habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura: habes in naturae nomine Deum, quia Angelus Dei Deus est.

PL 10, 143C

子は柴の中から語った者であり、彼は真の神である。――柴の中の火に現れたのは神の天使であり、柴の中の火から神が語る。天使には経綸が見いだされる。天使には職務があって、本性があるのではないからである。本性の名には神が見いだされる。神の天使は神だからである。

De Trinitate libri XII 5.22.2

2

Sed forte non verus est. Numquid non verus est Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Horum enim angelus de rubo loquens Deus in aeternum est. Et ne adoptivi nominis fureris occasionem, loquitur ad Moysen Deus ille, qui est.

PL 10, 143C

しかしおそらく、彼は真の神ではない、というのか。アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神は、真の神ではないのか。柴から語る彼らの天使は、永遠に神だからである。汝が養子の名という口実を盗み取らないように、モーセに語るのは、「在る者」であるその神である。

De Trinitate libri XII 5.22.3

3

Ita enim scriptum est: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ego sum qui sum. Et dixit: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exodi III, 14).

PL 10, 144A

こう書かれているからである。「主はモーセに言った、私は、在る者である。そして言った、汝はイスラエルの子らにこう言え。在る者が私を汝らのもとに遣わした」(出エジプト記3:14)。

De Trinitate libri XII 5.22.4

4

Coeptus ab angelo Dei sermo est; ut sacramentum intelligatur humanae salutis in Filio: idem Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob est; ut ei naturae suae nomen sit: mittit deinde ad Israel Deus, qui est; ut vere intelligeretur esse quod Deus est.

PL 10, 144A

言葉は神の天使から始められた。人間の救いの秘義が子において理解されるためである。同じ神がアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である。彼に自らの本性の名があるためである。そのうえで、在る者である神がイスラエルに遣わす。神であるものが実際に在ることが、真に理解されるためである。