De Trinitate libri XII 9.20.1
Pater de Filio testatus et non auditus quid. Testimonium patris apud Judaeos; opera Christi. --Quamquam igitur in plurimis ac pene omnibus dictis sacramenti hujus praestiterit absolutionem, ne quando confessus Deum patrem, ab ejus se unitate discerneret; neque se in unitate ipsius collocans, eumdem tamen unum et solitarium profiteretur: tamen etiam ex hoc vel maxime intelligitur sacramentum et unitatis et nativitatis doceri, cum ait, Ego autem habeo testimonium majus Joanne.
PL 10, 295C父は子について証しをしたが、聞かれなかった。それはどういうことか。ユダヤ人のもとでの父の証し、キリストの業。――それゆえ、極めて多く、ほとんどすべての言葉で、彼はこの秘義の解決を与えた。父なる神を告白するとき、その一体性から自らを切り離すことのないように。また自らをその一体性のうちに置きつつ、同じ父を唯一の孤立した者だと宣言することのないように。それでも、とりわけ次のことからも、一体性と誕生の秘義が教えられていると理解される。彼はこう言うからである。「しかし私には、ヨハネよりも大きな証しがある」。
De Trinitate libri XII 9.20.2
Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit. Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me.
PL 10, 295D「父が私に与えて成し遂げさせた業、私が行うその業そのものが、私について証しをしている。父が私を遣わしたことを。そして、私を遣わした父自身が、私について証しをした」。
De Trinitate libri XII 9.20.3
Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens: quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Joan. V, 36 et seqq.).
PL 10, 295D「汝らは、彼の声を聞いたことがなく、その姿を見たこともなく、その言葉が汝らのうちにとどまってもいない。彼が遣わした者を、汝らは信じないからである」(ヨハネ5:36以下)。
De Trinitate libri XII 9.20.4
Patrem testatum esse de Filio quomodo vere intelligitur, cum nec ipse visus sit, nec vox ejus audita sit? Memini quidem de coelis auditam vocem fuisse, dicentem: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui: hunc audite (Matth. III, 17) .
PL 10, 296B父が子について証しをしたということは、父自身が見られておらず、その声も聞かれていないのに、どうして本当に理解されるのか。天から声が聞こえたことは、私は覚えている。「これは私の愛する子、私の心にかなう者である。彼に聞け」(マタイ3:17)。
De Trinitate libri XII 9.20.5
Et quomodo vox Dei audita non est, cum paternae vocis significationem in se vox audita contineat? Sed forte in Jerosolymis manentes non audierunt, quia in desertis Joannes solus audierit. Quaerendum ergo in Jerosolymis quomodo testatus est Pater?
PL 10, 296Bそして、その聞かれた声が、父の声の意味を自らのうちに含んでいるのに、どうして神の声が聞かれなかったのか。しかしおそらく、エルサレムにとどまる者たちは聞かなかった。荒れ野ではヨハネだけが聞いたからである。それゆえ、エルサレムで父がどのように証しをしたのかを、問わなければならない。
De Trinitate libri XII 9.20.6
Non enim testimonio jam Joannis utitur vocem e coelo audientis, sed habet testimonium majus Joanne, et quod hoc esset, continuo subjecit: Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit.
PL 10, 296B彼はもはや、天からの声を聞いたヨハネの証しを用いていない。ヨハネよりも大きな証しを持っており、それが何であるかを、すぐに付け加えた。「父が私に与えて成し遂げさせた業、私が行うその業そのものが、私について証しをしている。父が私を遣わしたことを」。
De Trinitate libri XII 9.20.7
Agnosco testimonii auctoritatem: neque enim quisquam nisi Filius a Patre missus haec ageret. Opus ergo suum testimonium est. Sed quid tandem sequitur? Et qui me misit Pater, ipse testificatus est de me.
PL 10, 296C私はその証しの権威を認める。子でなければ、父から遣わされた者でなければ、誰もこれらを行えないからである。それゆえ、彼の業が彼の証しである。しかし、それに続くのは何か。「私を遣わした父自身が、私について証しをした」。
De Trinitate libri XII 9.20.8
Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens. Extra crimen ergo sunt ignorantes testimonium Patris, qui in his numquam auditus ac visus sit, et in his non maneat verbum ejus?
PL 10, 296C「汝らは、彼の声を聞いたことがなく、その姿を見たこともなく、その言葉が汝らのうちにとどまってもいない」。それでは、父の証しを知らない者たちは、罪の外にいるのか。彼らにおいて、父は聞かれたことも見られたこともなく、彼の言葉が彼らのうちにとどまってもいないのだから。
De Trinitate libri XII 9.20.9
Sed non sunt sub venia incogniti sibi testimonii: quia testimonium de se Patris operum suorum testimonium esse profitetur. Opera igitur de eo testantur quod a Patre sit missus; sed hoc operum testimonium Patris est.
PL 10, 296Cしかし彼らは、自らに知られなかった証しについて、容赦を受ける者ではない。父の自らについての証しとは、自らの業の証しであると彼が宣言しているからである。したがって業は、彼が父から遣わされたことを証しする。しかしこの業の証しは、父の証しである。
De Trinitate libri XII 9.20.10
Et cum operatio Filii Patris testimonium sit, eam necesse est operari in Christo naturam intelligendam esse, per quam testis et Pater est.
PL 10, 296Cそして子の働きが父の証しであるなら、その働きによって父もまた証人となる本性が、キリストにおいて働いていると理解されるほかない。
De Trinitate libri XII 9.20.11
Atque ita Christus operans, et in ejus opere Pater testans, ostenduntur inseparabilis secundum nativitatem esse naturae; cum Dei de Christo testimonium, ea ipsa Christi esse significetur operatio.
PL 10, 296Dこうして、働くキリストと、その業において証しをする父とは、誕生において分かたれない本性であることが示される。神のキリストについての証しが、まさにキリストの働きであると示されるからである。