ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput III 第VII巻 第III章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 200C · 12 sectiones

De Trinitate libri XII 7.3.1

1

Haeresim unam confutans vix fugit suspicionem alterius. Sabellius, Arius, Hebion, Photinus. --Nihil humanae naturae gravius est periculi conscientia (nam ea quae aut ignorata aut repentina sunt, habent quidem miserabilem securitatem, sed non habent metum futuri): quia non ignaro accidentium, anxietas ipsa poena patiendi est.

PL 10, 200C

一つの異端を論駁しつつ、もう一つの異端の疑いをほとんど免れない。サベリオス、アレイオス、エビオン、フォティヌス。――人間の本性にとって、自覚された危険ほど重いものはない(知られなかったもの、突如として来るものは、哀れな安心はあっても、来るべきものへの恐れはないからである)。起こることを知らぬわけではない者にとっては、その不安そのものが、苦しみを受けることの刑罰だからである。

De Trinitate libri XII 7.3.2

2

Non ego nunc navem e portu solvo naufragii ignarus, neque iter ineo infestos nescius latronibus saltus, nec Libyae arenas incertus scorpiones ubique et aspides et basiliscos adesse transcurro: nihil sollicitudini meae, nihil conscientiae vacat.

PL 10, 200C

今、私は、難破を知らずに船を港から出すのではなく、盗賊に荒らされた山道を知らずに旅に出るのでもなく、リビアの砂原を、いたるところにさそりや毒蛇やバシリスクがいることを知らずに駆け抜けるのでもない。私の憂慮にも、私の自覚にも、空いたところはない。

De Trinitate libri XII 7.3.3

3

Sub specula enim omnium haereticorum ad occasiones singulorum verborum in os meum pendentium loquor, et omne sermonis mei iter aut angustiis praeruptum, aut foveis incisum, aut laqueis praetensum est.

PL 10, 200D

というのも、私は、すべての異端者の見張りの下で、個々の言葉の機会をうかがって私の口にかかっている者たちに向かって語っており、私の語りのあらゆる道は、狭い所で切り立ち、あるいは穴で刻まれ、あるいは罠を張られているからである。

De Trinitate libri XII 7.3.4

4

Jam quod arduum ac difficile sit, minus conqueror: non meis enim, sed apostolicis scando gradibus. Mihi vero aut angustiis decedere, aut in defossa incidere, aut plagis illaqueari, semper in periculo, semper in metu est.

PL 10, 201A

険しく困難であることについては、もう嘆かない。私が登っているのは、私自身の段ではなく、使徒たちの段だからである。だが私にとっては、狭い所で退くこと、掘られた穴に落ちること、網に絡め取られることは、常に危険であり、常に恐れである。

De Trinitate libri XII 7.3.5

5

Praedicaturo enim secundum legem et prophetas et Apostolos unum Deum, adest mihi Sabellius, totum me sub verbi hujus professione tamquam desideratum cibum morsu saevissimo transvorans.

PL 10, 201A

律法と預言者と使徒たちに従って唯一の神を宣べようとする私のもとに、サベリオスが現れる。この語の告白のもとに、私を、望んでいた食物のように、最も獰猛な歯で丸呑みしようとして。

De Trinitate libri XII 7.3.6

6

Negantem me rursum contra Sabellium unum Deum, et confitentem verum Deum Dei filium, exspectat nova haeresis, ut a me duos deos arguat praedicari.

PL 10, 201A

今度はサベリオスに対して唯一の神を否定し、神の子を真の神と告白する私を、新しい異端が待ち受けている。私が二人の神を宣べていると咎めるためである。

De Trinitate libri XII 7.3.7

7

Natum quoque Dei filium ex Maria dicturo, Hebion quod est Photinus assistit, auctoritatem mendacii sui ex professionis veritate sumpturus. De caeteris taceo, qui ab omnibus esse extra Ecclesiam non ignorantur.

PL 10, 201A

また、神の子がマリアから生まれたと言おうとする私のそばに、フォティヌスであるエビオンが立ち、自分の偽りの権威を、告白の真理から取ろうとする。他の者たちについては黙す。彼らが教会の外にあることは、すべての人に知られているからである。

De Trinitate libri XII 7.3.8

8

Hoc vero damnatum et abjectum licet frequenter, sed internum hodie adhuc malum est. Impie multos ad unius Dei professionem Galatia nutrivit. Male in totum pene orbem quos negat duos deos Alexandria protulit.

PL 10, 201B

この悪は、しばしば断罪され退けられたとはいえ、今日もなお内なる悪である。ガラティアは不敬虔にも、多くの者を唯一の神の告白へと育てた。アレクサンドリアは悪しくも、二人の神を否定する者たちを〔quos negat duos deos の構文は明瞭でなく、別の取り方もありうる〕、ほとんど全世界に送り出した。

De Trinitate libri XII 7.3.9

9

Pestifere natum Jesum Christum ex Maria Pannonia defendit. Et Ecclesia inter haec periclitatur veritatem non tenere per vera, dum ea ei ad irreligiositatem ingeruntur, quibus religio et confirmatur, et deperit.

PL 10, 201B

パンノニアは、イエス・キリストがマリアから生まれたと、害毒をもたらすように擁護する。そしてこの間、教会は、真なる事柄によって真理を保てなくなる危険にさらされている。それらの事柄は、教会に不敬虔をもたらすために持ち出されるが、同じそれらによって敬虔は確かめられもし、また失われもするからである。

De Trinitate libri XII 7.3.10

10

Non enim unum Deum pie possumus praedicare, si solum ( supple, praedicamus): quia non erit Deus filius in solitarii fide.

PL 10, 201B

我々は、唯一の神を、もし独りだけの者として(「我々が宣べる」を補え)なら、敬虔に宣べることはできない。孤独な者への信仰においては、子は神ではないからである。

De Trinitate libri XII 7.3.11

11

At vero Dei filium, sicut est, Deum praedicantes, periclitamur (in hominum existimatione) fidem Dei unius non tenere: et ejusdem periculi res est unum negare, cujus est et solitarium confiteri.

PL 10, 201B

しかし、神の子を、あるがままに神であると宣べるとき、我々は(人々の見なすところでは)唯一の神への信仰を保たない危険にある。唯一を否定することは、孤独な者を告白することと同じ危険にかかわる。

De Trinitate libri XII 7.3.12

12

Et haec quidem mundi stulta non sentiunt, dum his neque in non solo significari unus videtur, neque in uno non solus intelligi.

PL 10, 201C

そして世の愚かな者たちは、これらのことを感じ取らない。彼らには、唯一のものが「ただ独りではない」ことのうちに示されるとも、「ただ独りではない」ものが唯一のうちに理解されるとも、見えないからである。