ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput VI 第V巻 第VI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 133B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 5.6.1

1

Objecta ex Evangeliis adducta alibi diluentur. Cur. Veritas non intelligitur, nisi objecta falsa esse evincantur. --Meminisse autem legentem oportet, non me immemorem aut diffidentem earum quae objici soleant quaestionum, de his nunc tacere.

PL 10, 133B

福音書から持ち出される反論は別の箇所で解かれる。なぜか。反論が偽りであると論証されなければ、真理は理解されない。――だが読者は、私が、しばしば持ち出される問題を忘れているからでも、それを恐れているからでもなく、今はそれについて黙しているのだということを、心に留めておかなければならない。

De Trinitate libri XII 5.6.2

2

Neque enim hoc quod dici solet: Pater major me est (Joan. XIV, 28) , et caetera hujusmodi similia, aut ignorantur, aut non intelliguntur, ut non per haec ipsa veri Dei in Filio natura doceatur: sed ordinem responsionis nostrae eum esse convenit, qui erat propositionis adversae; ut vestigia impiae institutionis gressus hic piae praedicationis inculcans, ipsa illa prima evadentis in hoc profanum irreligiosumque iter fallacis doctrinae signa deleret.

PL 10, 133B

「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)とふつう言われるもの、そのほか同様のものは、これらによって子における真の神の本性が教えられないほどに、知られていないのでも理解されていないのでもない。ただ、我々の答えの順序は、相手の命題の順序と同じであるのがふさわしい。不敬虔な教えの足跡を、敬虔な宣教のこの歩みが踏みしめることで、この俗なる不信心な道へと逸れ出ていく、偽りの教えの最初のしるしそのものを消し去るためである。

De Trinitate libri XII 5.6.3

3

Dilatis igitur atque in postremum reservatis evangelicis atque apostolicis praeconiis, omnis interim nobis de lege et prophetis adversus impios pugna sit, ementitam eorum ac fallacem perversitatem his ipsis interim, quibus fallere tentant, dictis coarguentibus.

PL 10, 133C

そこで、福音書と使徒たちの宣教は後に回して最後に取っておき、さしあたって、不敬虔な者たちに対する我々の戦いは、すべて律法と預言者に基づくものとしよう。彼らの偽造された欺瞞的な曲解を、彼らが欺こうとして用いているまさにその言葉によって、さしあたり論破するのである。

De Trinitate libri XII 5.6.4

4

Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse, quae veritati objecta sunt, detegantur; et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritati.

PL 10, 133C

真理は、真理に向けて持ち出されたものが偽りであることが暴かれることによらなければ、理解されえない。しかも、偽りそのものが真理に益をもたらすなら、偽る者たちの恥はいっそう完全になる。

De Trinitate libri XII 5.6.5

5

Et quidem sensu humanae opinionis commune judicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec rerum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura numquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sint.

PL 10, 133C

なるほど人間の考えの理解においては、偽りは決して真なるものと結びつかず、これらの種類の事物が互いの同意によって一つにまとまることもない、というのが共通の判断である。類の違いによって、本性が対立するために、相反するものは決して合一せず、異なるものは一致せず、互いに異質なものが共通のものとなることはないからである。