ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XL 第XI巻 第XL章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 425A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 11.40.1

1

Subjectionis Christi causa, ut sit Deus omnia in omnibus. Qui id fiat. --Regnat autem in hoc eodem glorioso jam suo corpore, donec evacuatis magistratibus, et morte devicta subjiciat sibi inimicos.

PL 10, 425A

キリストの服従の理由は、神がすべてにおいてすべてとなるためである。それはどのようにして起こるか。――彼は、すでに栄光あるこの同じ自らの体において王として支配する。支配が空しくされ、死が打ち倒されて、敵を自らに服従させるまでである。

De Trinitate libri XII 11.40.2

2

Et quidem ab Apostolo servatus hic modus est, ut magistratibus et potestatibus evacuatio, inimicis vero subjectio deputaretur.

PL 10, 425A

実際、使徒は、支配と権力には空しくすること、敵には服従させることを割り当てるという、この区別を守っている。

De Trinitate libri XII 11.40.3

3

Quibus subjectis, subjicietur subjicienti sibi omnia, Dominus scilicet, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) , naturae assumpti corporis nostri natura paternae divinitatis invecta.

PL 10, 425A

それらが服従させられたとき、万物を自らに服従させた者に服従する。すなわち主が、神がすべてにおいてすべてとなるために(一コリント15:28)、身に受けた我々の体の本性に、父の神性の本性が引き入れられるようにして〔invecta の係りは定かでない。父の神性の本性が我々の体の本性へ引き入れられると取った〕。

De Trinitate libri XII 11.40.4

4

Per id enim erit omnia in omnibus Deus, quia secundum dispensationem ex Deo et homine hominum Deique Mediator, habens in se ex dispensatione quod carnis est, adepturus in omnibus ex subjectione quod Dei est, ne ex parte Deus sit, sed Deus totus.

PL 10, 425A

神がすべてにおいてすべてとなるのは、次の理由による。すなわち、経綸に即して神と人から成り、人々と神との仲介者である彼が、経綸によって自らのうちに肉に属するものを持ちつつ、服従によってすべてにおいて神に属するものを得ようとしているからであり、それは、部分的に神なのではなく、全体として神であるためである。

De Trinitate libri XII 11.40.5

5

Non alia itaque subjectionis causa est, quam ut omnia in omnibus Deus sit, nulla ex parte terreni in eo corporis residente natura, ut ante in se duos continens, nunc Deus tantum sit; non abjecto corpore, sed ex subjectione translato; neque per defectionem abolito, sed ex clarificatione mutato; acquirens sibi Deo potius hominem, quam Deum per hominem amittens.

PL 10, 425B

したがって、服従の原因は、神がすべてにおいてすべてとなること以外にない。彼のうちに地上の体の本性がいかなる部分においても残らず、以前は自らのうちに二つを含んでいたのが、今はただ神であるためである。体は捨てられるのではなく、服従によって移されるのであり、欠落によって廃されるのではなく、栄光化によって変えられるのである。人を通して神を失うのではなく、むしろ神である自らに人を得るのである。

De Trinitate libri XII 11.40.6

6

Subjectus vero ob id, non ut non sit, sed ut omnia in omnibus Deus sit; habens in sacramento subjectionis esse ac manere quod non est, non habens in defectione ita se carere, ne non sit.

PL 10, 425B

彼が服従するのはそのためであり、存在しなくなるためではなく、神がすべてにおいてすべてとなるためである。服従の秘義においては、彼は、いまだあらぬものであること、またとどまることを持ち、欠落においては、存在しなくなるほどに自らを欠くことを持たない〔この文は意味が取りにくく、字面に沿って訳した〕。