ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput VIII 第VII巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 205C · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 7.8.1

1

Praedictorum ratio. Dicendorum argumentum. --Haec igitur a me demonstranda paucis fuerunt, non copiae studio, sed ratione cautelae: primum ut haereticorum incerta esse omnia et erratica noscerentur, cum quando sibi pro nobis invicem dissiderent: tum deinde ne me horum qui nunc sunt ( id est, Arianorum) blasphemis professionibus obnitentem, et Deum patrem ac filium Dei Deum praedicantem, deinde ut unius nominis, atque naturae, indissimili genere divinitatis, Patrem et Filium esse profitentem, quisquam aut in duum deorum, aut contra in unici ac solitarii Dei teneret errore; cum quando neque unio in praedicato Deo patre et Deo filio reperiretur, neque sub indiscretae naturae demonstratione deorum diversitas conveniret.

PL 10, 205C

前述のことの理由。これから述べることの論証。――これらを私が簡潔に示さねばならなかったのは、豊富さを求めてではなく、用心の理由による。第一に、異端者のすべてが定まらず迷っていることが知られるように。彼らが我々のために互いに争うときにはなおさらである。次に、今いるこの者たち(すなわち「アレイオス派」)の冒涜的な告白に抗い、父なる神と神の子を神と宣べ、さらに、父と子が一つの名と本性を持ち、神性の類において異ならないと告白する私を、誰かが、二神の誤りか、逆に唯一で孤独な神の誤りに陥っていると咎めることのないようにである。合一は、父なる神と子なる神が宣べられるときに見いだされず、区別のない本性の証明のもとに神々の相違も生じないからである。

De Trinitate libri XII 7.8.2

2

Nunc quia negantibus Dei filium a Deo ex nativitatis veritate subsistere, libro superiore secundum Evangelia responsum est: demonstrandum est eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam Deum esse: ita tamen, ut neque ad singularem, neque ad alterum Deum fides nostra depereat; cum neque unum Deum sit sic praedicatura quasi solum, neque quasi non unum sit confessura non solum.

PL 10, 206A

今や、神の子が誕生の真実によって神から存立することを否定する者たちに対して、先の巻で福音書に従って答えたので、本性によってまことに神の子である者が、本性によってまことに神でもあることを示さねばならない。ただし、我々の信仰が、孤独な神へも別の神へも滅びることのないようにである。唯一の神を、あたかも独りであるかのように宣べることもなく、独りではないと告白しつつ、あたかも唯一でないかのようにすることもないのだから。