ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XL 第VIII巻 第XL章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 267A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 8.40.1

1

Haereticis nec fides, nec spes, nec baptisma. --Extendite nunc vibratas sibilis linguas, haeretici serpentes, sive Sabelli, sive Photine, sive qui nunc creaturam esse unigenitum Deum praedicatis.

PL 10, 267A

異端者たちには、信仰も望みも洗礼もない。――蛇のような異端者たちよ、サベリオスよ、フォティヌスよ、あるいは今、独り子なる神を被造物と宣べ伝える者たちよ、諸君は、シューシューと音を立てて震わせる舌を、今伸ばすがよい。

De Trinitate libri XII 8.40.2

2

Audiet unum Deum patrem, quisquis negat filium: quia cum Pater non nisi per filium pater sit, Filius per id significatur in Patre. Qui vero unitatem naturae indifferentis Filio adimit, cognoscat unum Dominum Jesum Christum.

PL 10, 267A

子を否定する者は誰であれ、唯一の神である父ということを聞くことになる。父は子によってでなければ父ではないのだから、それによって子が父のうちに示されているからである。しかし、子から異ならない本性の一体性を取り去る者は、唯一の主イエス・キリストを知るがよい。

De Trinitate libri XII 8.40.3

3

Nisi enim per unitatem Spiritus unus est Dominus, Deo patri non relinquetur ut Dominus sit. At qui de tempore atque ex carne Filium deputat, cognoscat quia per eum omnia, et nos per ipsum; et extra tempora sit condens omnia intemporalis immensitas.

PL 10, 267A

霊の一体性によって主が一つでないなら、父なる神には主であることは残されないからである。しかし、子を時に属する者、また肉に属する者とみなす者は、万物が彼によってあり、我々も彼によってあることを知るがよい。時の外にあって万物を造るのは、時を超えた測りがたさである。

De Trinitate libri XII 8.40.4

4

Et interea relegat, quia una spes vocationis est, et unum baptisma, et fides una. Et post haec adversans praedicationi Apostoli ipse anathema constitutus, cum aliter ex sensu suo sapiat, nec vocatus, nec baptizatus est, nec fidelis: quia in uno Deo patre, et in uno Domino Jesu Christo unius spei atque baptismi fides una sit.

PL 10, 267B

そしてさしあたり、召しの望みは一つであり、洗礼は一つであり、信仰は一つであることを読み返すがよい。その後、使徒の宣べ伝えに逆らう者は、自らアナテマとされ、自分の理解からそれとは異なることを思うのだから、召されてもおらず、洗礼を受けてもおらず、信ずる者でもない。唯一の神である父と唯一の主イエス・キリストにおいては、唯一の望みと洗礼の信仰が一つだからである。

De Trinitate libri XII 8.40.5

5

Nec doctrinarum diversitas in his se esse poterit gloriari, quae unius et Dei et Domini et spei et baptismi sint et fidei.

PL 10, 267B

また、教えの多様性は、唯一の神、唯一の主、唯一の望み、唯一の洗礼、唯一の信仰に属するこれらのうちに、自らがあると誇ることはできないであろう。