ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XXVI 第I巻 第XXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 41A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 1.26.1

1

Liber septimus. Sabellius, Hebion et Arius sese vincendo Ecclesiae vincunt. --Septimus deinceps liber, secundum perfectae fidei gradum, susceptae disputationis sermonem temperavit.

PL 10, 41A

第七巻。サベリオス、エビオン、アレイオスは、互いに打ち負かし合うことで教会のために勝つ。――第七巻は続いて、完全な信仰の段階に従って、引き受けた論争の論をととのえた。

De Trinitate libri XII 1.26.2

2

Namque primum, per inviolabilis fidei sanam et incorruptam demonstrationem, inter Sabellium et Hebionem et hos non veri Dei praedicatores lite certavit, cur Sabellius subsistere ante saecula negaret, quem creatum alii confiterentur.

PL 10, 41A

すなわち、まず、不可侵の信仰の健全で朽ちざる証明によって、サベリオスとエビオン、および真の神を宣べ伝えないこれらの者たちのあいだの争いにおいて、なぜサベリオスは、他の者たちが被造物と告白する者が、世々に先立って存立していたことを否定するのか、を争わせた〔lite certavit の取り方は定かでない〕。

De Trinitate libri XII 1.26.3

3

Ignorabat enim Sabellius subsistentem Filium dum Deum verum operatum in corpore esse non ambigit. Hi autem negabant nativitatem, et affirmabant creaturam, dum opera ejus Dei veri esse opera non intelligunt. Lis eorum, fides nostra est.

PL 10, 41A

サベリオスは、真の神が体において働いたことは疑わないが、存立する子を知らなかったからである。他方、この者たちは、誕生を否定して被造物を主張し、その業が真の神の業であることを理解しない。彼らの争いが、我々の信仰である。

De Trinitate libri XII 1.26.4

4

Nam dum filium negat (ideoque errat), in eo vincit Sabellius, quod Deus verus (ut recte probat) operatus est: et Ecclesia eos, qui verum in Christo Deum negaverint, vincit.

PL 10, 41B

というのも、サベリオスは子を否定する(それゆえ誤る)が、真の神が働いた(正しく証明するとおり)という点で勝つ。そして教会は、キリストにおいて真の神を否認した者たちに勝つ。

De Trinitate libri XII 1.26.5

5

At vero cum subsistentem Christum ante saecula hi adversus eum demonstrant semper operatum, de condemnato secum Sabellio nobis triumphant, Deum quidem verum sciente, sed Dei filium nesciente.

PL 10, 41B

しかしこの者たちが、キリストが世々に先立って存立し、常に働いたと彼に反対して示すとき、彼らとともに断罪されたサベリオスについて、我々のために勝ち誇る。サベリオスは真の神を知りながら、神の子を知らなかったからである。

De Trinitate libri XII 1.26.6

6

Hebion autem ab utroque ita vincitur, ut hic (Arius) ante saecula subsistentem, hic (Sabellius) verum Deum convincat operatum.

PL 10, 41B

エビオンは両者に打ち負かされる。この者(アレイオス)は、世々に先立って存立していたことを、この者(サベリオス)は、真の神が働いたことを立証するからである。

De Trinitate libri XII 1.26.7

7

Omnesque se invicem vincendo vincuntur: quia Ecclesia et contra Sabellium, et contra creaturae praedicatores, et contra Hebionem, Deum verum ex Deo vero Dominum Jesum Christum, et ante saecula natum, et postea hominem genitum esse testatur.

PL 10, 41B

そしてすべての者は、互いを打ち負かすことによって打ち負かされる。教会は、サベリオスに対しても、被造物を宣べ伝える者たちに対しても、エビオンに対しても、主イエス・キリストが、真の神から出た真の神であり、世々に先立って生まれ、のちに人として生まれたと証言するからである。