ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XLII 第VI巻 第XLII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 191A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 6.42.1

1

Filius ex Patre natus. Filium negantes, antichristi. --Haec igitur salus vera est, hoc perfectae fidei meritum, Jesum Christum filium Dei credidisse. Non est enim dilectio in nobis ad Deum patrem, nisi per Filii fidem.

PL 10, 191A

子は父から生まれた。子を否む者は反キリストである。――それゆえ、これこそ真の救いであり、これこそ完全な信仰の功である。イエス・キリストを神の子と信じたことである。子への信仰によるのでなければ、父なる神への愛は、我々のうちにはないからである。

De Trinitate libri XII 6.42.2

2

Et audiamus eum per epistolam loquentem: Omnis, qui diligit Patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1) . Quid est, rogo, ex eo nasci? Numquid idipsum est, quod per eum creari?

PL 10, 191B

そして、彼が手紙で語るのを聞こう。「父を愛する者は、父から生まれた者を愛する」(一ヨハネ5:1)。私は問う、父から生まれるとはどういうことか。父によって造られることと同じであろうか。

De Trinitate libri XII 6.42.3

3

Aut cur Evangelista mentitur, ut ex eo natum dicat, quem per eum creatum potius haereticus doceat? Et audiamus omnes quid sic hic doctor. Dictum namque est: Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium (I Joan. II, 22) .

PL 10, 191B

あるいは、異端者は、彼が被造物、彼によって創造された者だと教えるのに、なぜ福音書記者は、彼から生まれた者と言って偽るのか。そして皆、この教師が何者である〔底本は sic。ミーニュの注により sit と読む〕かを聞こう。「父と子を否む者、これこそ反キリストである」(一ヨハネ2:22)と言われているのだから。

De Trinitate libri XII 6.42.4

4

Quid agis tu assertor creaturae, et de non exstantibus Christi novus conditor? Si professionem tenes, profitentis nomen recognosce.

PL 10, 191B

汝は何をしているのか、被造物の主張者、存在しないものからのキリストの新たな創造者よ。もし汝が表明を保つなら、表明する者の名を思い起こせ。

De Trinitate libri XII 6.42.5

5

An cum creatorem et creaturam Patrem et Filium praedicabis, per assimulatas nominum voces excludere posse te credis, ne esse antichristus intelligaris?

PL 10, 191B

それとも、父と子を、創造者と被造物として宣べ伝えるときに、名の見せかけの語によって、汝は自分が反キリストと理解されないようにできると信じるのか。

De Trinitate libri XII 6.42.6

6

Si in fide tua per naturam pater est, et per naturam filius est; maledicus ego sum, opprobrium in te alieni nominis referens.

PL 10, 191B

もし汝の信仰において、父が本性によって父であり、子が本性によって子であるなら、私は悪口を言う者であり、汝に、他者の名の非難を負わせていることになる。

De Trinitate libri XII 6.42.7

7

Sin vero simulata omnia sunt, et potius nuncupata quam propria; fidei tuae ab apostolo disce cognomen, et audi quae sit crediti Filii fides. Sequitur enim, Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (Ibid. 23) .

PL 10, 191C

だが、もしすべてが見せかけで、固有のものというより呼称にすぎないなら、汝の信仰の添え名を使徒から学べ。そして、信じられた子の信仰がいかなるものかを聞け。こう続くからである。「子を否む者は、父も持たない。子を告白する者は、子も父も持つ」(一ヨハネ2:23)。

De Trinitate libri XII 6.42.8

8

Negans Filium caret Patre: confitens Filium atque habens, habet Patrem. Quaero hic quid adoptiva nomina loci habeant. Numquid non naturae res ista omnis est? Et quam naturae sit, accipe.

PL 10, 192A

子を否む者は、父を欠く。子を告白し、持つ者は、父を持つ。私は問う。ここに養子の名は、どこに場所を持つのか。これはすべて本性に属することではないか。そして、それがどれほど本性に属するかを、受け取れ。