ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XII 第XI巻 第XII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 407A · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 11.12.1

1

Christus verba ita temperavit, ut et natum se proderet et Deum. --Hujus igitur piae ac debitae professionis modum ita in omnibus, quae locutus est, Dominus temperavit, ne divinitati suae contumeliam confessio nativitatis afferret, ne obsequii religio naturam majestatis offenderet: sed ut et honorem debitum nativitas profiteretur, quae subsistere se deberet auctori; et naturae conscientiam fiducia naturalis ostenderet, quae in Deum nascendo subsisteret.

PL 10, 407A

キリストは、自分が生まれたこと、また神であることを示すように、言葉を調整した。――それゆえ、この敬虔で負うべき告白の程度を、主は語ったすべてにおいて次のように調整した。誕生の告白が自らの神性に侮辱をもたらすことのないよう、従順の敬虔が威厳の本性を損なうことのないようにである。むしろ、自らが存立することを源に負っている誕生は、負うべき栄誉を告白し、神として生まれることによって存立する本性的な確信は、本性の自覚を示すためである。

De Trinitate libri XII 11.12.2

2

Hinc enim illud est, Qui me vidit, vidit et Patrem: sed et illud, Verba quae loquor, non a me loquor (Joan. XIV, 9, 10) .

PL 10, 407A

ここから次の言葉がある。「私を見た者は、父をも見たのである」。またこうも言う。「私が語る言葉は、私自身から語るのではない」(ヨハネ14:9、10)。

De Trinitate libri XII 11.12.3

3

Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur: cum autem se viso Pater videtur, naturae conscientia est, quae ad demonstrationem in se Dei, non aliena a Deo in Deum nata substiterit.

PL 10, 407A

自分自身からは語らない以上、彼が語ることを源に負っていることは必然である。だが、彼を見ることで父が見られるとき、それは本性の自覚である。その本性は、自らのうちに神を示すために、神と別のものではなく、神として生まれて存立したからである。

De Trinitate libri XII 11.12.4

4

Vel illud, Pater quod dedit mihi, majus est omnibus (Joan. X, 29) ; et rursum, Ego et Pater unum sumus (Ibidem, 30). Nam et datio paterna sumptae nativitatis professio est: et quod unum sunt, proprietas ex nativitate naturae est.

PL 10, 407B

あるいは次の言葉。「父が私に与えたものは、すべてにまさって大きい」(ヨハネ10:29)。またさらに、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。父が与えることは、受けた誕生の告白であり、彼らが一つであるということは、誕生から来る本性の固有性だからである。

De Trinitate libri XII 11.12.5

5

Vel illud, Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22 et 23) . Nam dum judicium datur, nativitas non tacetur: dum vero exaequatur honor, natura retinetur.

PL 10, 407B

あるいは次の言葉。「しかし父はすべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである」(ヨハネ5:22、23)。裁きが与えられるとき誕生は黙されず、栄誉が等しくされるとき本性は保たれるからである。

De Trinitate libri XII 11.12.6

6

Vel illud, Ego in Patre, et Pater in me; et rursum, Pater major me est (Joan. XIV, 11 et 28) . In eo enim, quod in sese sunt, Dei ex Deo divinitatem cognosce: in eo vero, quod Pater major est, confessionem paternae auctoritatis intellige.

PL 10, 407B

あるいは次の言葉。「私は父の内にあり、父は私の内にある」。またさらに、「父は私より大きい」(ヨハネ14:11、28)。彼らが互いのうちにあるということにおいて、神から出た神の神性を知るがよい。父がより大きいということにおいて、父の権威の告白を理解するがよい。

De Trinitate libri XII 11.12.7

7

Sicut et illud est, Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. (Joan. V, 19) .

PL 10, 407C

次の言葉も同様である。「子は、父がなすのを見たことのほかは、自分からは何もなすことができない。父がなすことは何であれ、子も同じようになすからである」(ヨハネ5:19)。

De Trinitate libri XII 11.12.8

8

Dum non ab se facit, ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est: et tamen cum quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, non in aliud aliquid quam in Deum subsistit, ad facienda omnia, quae Deus pater faciat, paternae omnipotentiae in se subsistente natura.

PL 10, 407C

自分からはなさない以上、彼がなすことについて、誕生に即して父が彼にとっての源である。それでも、父がなすことは何であれ子も同じようになすのであるから、彼は神以外の何ものとしても存立せず、父なる神がなすすべてのことをなすために、父の全能の本性が自らのうちに存立している。

De Trinitate libri XII 11.12.9

9

Haec itaque secundum spiritus unitatem, et naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, ita demonstrata sunt, ut et nativitas Deum substitutionis suae confiteretur, et substitutio naturae conscientiam non taceret: profitens sibi patrem Deum Deus filius dum ex eo nascitur; caeterum ad id quod natus est, totum habens naturale quod Deus est.

PL 10, 408A

したがって、これらのことは、霊の一体性と、誕生に即した本性の固有性とに従って、次のように示された。すなわち、誕生は自らの存立の神を告白し、存立は本性の自覚を黙さない。神である子は、神から生まれるかぎり、自らにとって父は神であると告白し、それでも、生まれたものであるということにおいては、神であるという本性的なものをすべて備えている、ということである。