ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput LV 第XII巻 第LV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 468C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 12.55.1

1

Spiritus sanctus non est creatura. --Et mihi quidem parum est hoc, fidei meae ac vocis officio, Dominum et Deum meum unigenitum tuum Jesum Christum creaturam negare: hujus ego nominis consortium ne in sancto quidem Spiritu tuo patiar, ex te profecto, et per eum misso.

PL 10, 468C

聖なる霊は被造物ではない。――しかし私にとっては、私の主、私の神、汝の独り子イエス・キリストを被造物であると否定することは、私の信仰と言葉の務めのうち、まだ小さなことである。この名の分け持ちを、汝の聖なる霊においても、私は許さない。この霊は汝から発し、彼を通して遣わされたのである。

De Trinitate libri XII 12.55.2

2

Magna enim mihi erga res tuas religio est. Neque, quia te solum innascibilem, et unigenitum ex te natum sciens, genitum tamen Spiritum sanctum non dicturus sim, dicam umquam creatum.

PL 10, 469A

私には、汝のものに対する大きな畏敬がある。汝のみが生まれざる者であり、汝から生まれた独り子があることを知っているので、聖なる霊を生まれた者とは言わないが、造られたとも決して言わない。

De Trinitate libri XII 12.55.3

3

Hujus ego dicti, quod mihi cum caeteris a te substitutis commune est, ad te quoque prorepentes timeo contumelias.

PL 10, 469A

私は、汝によって存在させられた他のものと私が共有するこの語で、汝へまで這い寄る侮辱を恐れる。

De Trinitate libri XII 12.55.4

4

Profunda tua sanctus Spiritus tuus, secundum Apostolum (I Cor. II, 10) , scrutatur et novit, et interpellator pro me tuus inenarrabilia a me tibi loquitur: et ego naturae suae ex te per unigenitum tuum manentis potentiam creationis nomine non modo eloquar, sed etiam infamabo?

PL 10, 469A

汝の聖なる霊は、使徒によれば(一コリント2:10)、汝の深みを探り、知っている。汝の執り成す者は、私のために、語りえないことを、私から汝へと語る。それなのに私は、汝から汝の独り子を通してとどまるその本性の権能を、創造という名で語るだけでなく、さらに辱めるだろうか。

De Trinitate libri XII 12.55.5

5

Nulla te nisi res tua penetrat: nec profundum immensae majestatis tuae, peregrinae atque alienae a te virtutis causa metitur. Tuum est quidquid te init: neque alienum a te est, quidquid virtute scrutantis inest.

PL 10, 469B

汝に届くものは、汝のものでなければ何もない。汝の無限の威厳の深みは、汝にとって異質で外来の力の働きによって測られることもない。汝に入り込むものは、すべて汝のものである。探る力によって内にあるものは、汝にとって異質ではない。