De Trinitate libri XII 9.24.1
Christus ibi se Deum, ubi nonnisi unum esse profitetur. Deus unus. Scriba assentitur. --Inseparabilis sacramento divinae naturae est viventis a vivente nativitas, nec demutationem generis accipit filius Dei, ne non in eo paternae naturae veritas maneat.
PL 10, 299Cキリストは、ただ一つだけと宣言するまさにその箇所で、自らが神であると示す。神は唯一である。律法学者は同意する。――生ける者からの生ける者の誕生は、神的本性の秘義において分かたれない。神の子は類の変化を受けない。彼のうちに、父の本性の真実がとどまらなくなることがないためである。
De Trinitate libri XII 9.24.2
Nam et his ipsis significationibus, quibus confesso uno tantum Deo, abnegasse in se Dei naturam videtur sub solius demonstratione, in unitate se tamen paternae naturae, unius Dei fidem non convellens, locavit.
PL 10, 299C唯一の神だけを告白するこれらの意味によって、その唯一者を示すことで、自らのうちの神の本性を否定したかのように見える。しかしそれでも彼は、唯一の神への信を覆すことなく、父の本性の一体性のうちに自らを置いた。
De Trinitate libri XII 9.24.3
Interrogatus enim ab Scriba, quod in lege esset principale mandatum, respondit: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis, et ex tota virtute tua.
PL 10, 300A律法において第一の戒めは何かと律法学者に問われて、彼はこう答えた。「聞け、イスラエルよ。我々の神である主は、唯一の主である。汝は、汝の主なる神を、汝の全き心、全き魂、全き臓腑、全き力をもって愛せ」。
De Trinitate libri XII 9.24.4
Hoc est primum mandatum. Secundum simile illi: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Majus autem horum mandatum non est (Marc. XII, 29 et seqq.) .
PL 10, 300A「これが第一の戒めである。第二も、これに等しい。汝の隣人を、汝自身のように愛せ。これらより大きな戒めはない」(マルコ12:29以下)。
De Trinitate libri XII 9.24.5
Alienasse se a natura et religione unius Dei existimatur, cum principalis mandati haec sit professio: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: deinde ( supple, cum) ne in consequentis se quidem mandati religione constituat, cum ad proximi nos dilectionem lex, sicut ad unius Domini fidem, vocaret.
PL 10, 300A彼は、唯一の神の本性と宗教から自らを疎外したと見なされる。第一の戒めの宣言が、「聞け、イスラエルよ。我々の神である主は、唯一の主である」というものであり、次に(「〜ので」を補え)、続く戒めの宗教のうちにさえ自らを置かないのだから。律法は、唯一の主への信と同じく、隣人への愛へも我々を呼んでいるのに。
De Trinitate libri XII 9.24.6
Et quidem responsio Scribae non est negligenda, dicentis: Bene dixisti, magister in veritate, quod unus sit Deus, nec est alius praeter illum: ita diligendus ex toto corde et ex totis viribus et ex tota anima: et diligere proximum tamquam se ipsum.
PL 10, 300Aそして律法学者の答えは、見過ごしてはならない。彼はこう言う。「師よ、汝は真実においてよく言った。神は唯一であり、その神のほかに別の者はいない。神は、全き心、全き力、全き魂をもって愛されるべきであり、隣人を自分自身のように愛するべきである」。
De Trinitate libri XII 9.24.7
Hoc majus est omnibus holocaustomatis et sacrificiis (Marc. XII, 32 et 33) . Responsio Scribae videtur cum dictis Domini convenire, unius Dei charitatem intimam internamque profitentis, sed dilectionem proximi secundum propriae dilectionis veritatem pollicentis, et supra sacrificiorum holocaustomata charitatem in Deum atque in hominem esse intelligentis. Sed quid sequatur, videndum est.
PL 10, 300B「これは、あらゆる焼き尽くす供え物や犠牲よりも大きい」(マルコ12:32、33)。律法学者の答えは、主の言葉と合致するように見える。唯一の神への内奥の深い愛を宣言し、しかし隣人への愛を、自らへの愛の真実にしたがって約束し、神と人への愛が、犠牲の焼き尽くす供え物よりも上にあると理解しているからである。しかし、何が続くのかを見なければならない。