ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XXXIII 第VIII巻 第XXXIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 261A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 8.33.1

1

Operationes et ministeria Deus statuit. Statuit et Christus. --Nisi forte non tenuisse rationem unitatis in eo Apostolus existimatur, quod dixit: Et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus (I Cor. XII, 5, 6) : ut quia ministeria ad Dominum retulit, et operationes ad Deum, non unum atque idipsum in ministeriis atque operationibus videatur intelligi.

PL 10, 261A

働きと務めを神が定めた。キリストもまた定めた。――もしかすると、使徒はそこで一体性の理を保たなかったと考えられるかもしれない。「務めには分配があるが、主は同じである。働きには分配があるが、神は同じである」(一コリント12:5、6)と言い、務めを主に、働きを神に関係づけたからには、務めと働きにおいて一つで同一のものが理解されているようには見えない、というのである。

De Trinitate libri XII 8.33.2

2

Accipe quam haec membra ministeriorum membra operationum sunt, cum ait: Vos estis corpus Christi et membra.

PL 10, 261A

これらの務めの肢体が、いかに働きの肢体でもあるかを、使徒がこう言うときに理解せよ。「汝らはキリストの体であり、その肢体である」。

De Trinitate libri XII 8.33.3

3

Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos (Ibid., 27, 28) , in quibus est verbum sapientiae; secundo prophetas, in quibus est donum scientiae; tertio magistros, in quibus est doctrina fidei; deinde virtutes, in quibus sunt curationes infirmitatum, auxiliorum potestates, gubernationes prophetales, et dona genera linguarum vel loquendi vel interpretandi.

PL 10, 261A

「神は教会に、ある者たちを立てた。第一に使徒たち」(一コリント12:27、28)。彼らのうちには知恵の言葉がある。第二に預言者たち、彼らのうちには知識の賜物がある。第三に教師たち、彼らのうちには信仰の教えがある。次に力ある業、そのうちには病の癒し、助けの権力、預言的な統治、そして語る、あるいは解釈するための異言の種々の賜物がある。

De Trinitate libri XII 8.33.4

4

Certe haec Ecclesiae et ministeria sunt et operationes, in quibus est corpus Christi; et haec Deus statuit. Aut profitere non per Christum statuta, quia ea Deus statuit.

PL 10, 261B

確かにこれらは教会の務めであり働きであって、そのうちにキリストの体がある。そしてこれらを神が定めた。神がこれらを定めたからといって、それらがキリストによって定められたのではないと、汝は言い切るがよい。

De Trinitate libri XII 8.33.5

5

Sed audies ipsum dicentem: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et iterum: Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia.

PL 10, 261B

しかし汝は、使徒自身がこう言うのを聞くであろう。「我々一人一人には、キリストの賜物の量りに従って恩寵が与えられた」。また再びこう言う。「降った者は、すべてを満たすために、すべての天の上に昇った者と同じである」。

De Trinitate libri XII 8.33.6

6

Et ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam autem evangelizantes, quosdam autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii (Ephes. IV 7, 10, etc.) . Numquid ministeriorum dona non Christi sunt, cum tamen et Dei dona sint?

PL 10, 261B

「そして彼自身が、ある者たちを使徒として、ある者たちを預言者として、ある者たちを福音を告げる者として、ある者たちを牧者また教師として与えた。聖なる者たちの完成のため、務めの業のためである」(エフェソ4:7、10以下)。務めの賜物は、神の賜物でありながら、キリストの賜物でもないというのだろうか。