ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 26D · 1 sectio

De Trinitate libri XII 1.2.1

1

Ad alia natos se senserunt plerique homines. --Ac mihi plerique mortalium non ob aliam quidem causam hanc ineptae ac beluinae vitae consuetudinem et respuisse a se, et coarguisse in aliis videntur, quam quod, natura ipsa auctore impulsi, indignum homine esse existimaverunt, in officium se ventris tantum et inertiae natos arbitrari; et in hanc vitam non ob aliqua praeclari facinoris aut bonae artis studia esse deductos, aut hanc ipsam vitam non ad aliquem profectum esse aeternitatis indultam quam profecto non ambigeretur munus Dei non esse reputandum, cum tantis afflictata angoribus, et tot molestiis impedita, sese ipsa atque intra se a pueritiae ignoratione usque ad senectutis deliramenta consumeret): et idcirco ad aliquas se patientiae et continentiae et placabilitatis virtutes et doctrina et opere transtulisse, quod bene agere atque intelligere, id demum bene vivere esse opinabantur: vitam autem non ad mortem tantum ab immortali Deo tribui existimandam; cum boni largitoris non esse intelligeretur, vivendi jucundissimum sensum ad tristissimum metum tribuisse moriendi.

PL 10, 26D

他のことのために生まれたと、多くの人は感じた。――さて、死すべき者たちの多くが、この愚かで獣のような生の習いを、自分から退け、他人にあっては咎めたと見えるのは、ほかでもない、本性そのものに促されて、次のように考えることは人間にふさわしくないと判断したからである。すなわち、腹と怠惰の務めのためだけに自分が生まれたと考えること、この生へ導かれたのは何か輝かしい行いや善き技芸への熱意のためではないと考えること、あるいはこの生そのものが永遠に向けた何らかの前進のために与えられたのではないと考えることである(そうだとすれば、この生は、あまたの苦悩に苛まれ、数々の煩いに妨げられ、それ自身のうちで、幼年の無知から老年のうわごとに至るまで、みずからをすり減らすのだから、疑いなく神の賜物とは見なされえないであろう)。そしてそれゆえに、彼らは教えと行いによって、忍耐、節制、寛容といったいくつかの徳へ移っていった。よく行い、よく理解すること、それこそがよく生きることであると考えたからである。また、生は死のためだけに不死の神から授けられたと考えるべきではない、とも考えた。生きることの最も快い感覚を、死ぬことの最も悲しい恐れのために与えたのは、善き施し主のすることではないと理解されたからである。