De Trinitate libri XII 4.1.1
Tria in haereticos praemittenda veritatis assertioni. --Quamquam anterioribus libellis, quos jam pridem conscripsimus, absolute cognitum existimemus, fidem nos et confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti ex evangelicis atque apostolicis institutis obtinere, neque quidquam nobis cum haereticis posse esse commune, quippe illis divinitatem Domini nostri Jesu Christi sine modo et ratione et metu abnegantibus: tamen etiam his libellis quaedam necessario fuerunt comprehendenda, ut omnibus fallaciis eorum et impietatibus editis, absolutior fieret cognitio veritatis.
PL 10, 97C真理の主張に先立って、異端者に対して三つの点を述べておかねばならない。――我々はすでに先に書いた諸巻において、我々が父と子と聖なる霊への信仰と告白を福音書と使徒の教えから得ていること、また、主イエス・キリストの神性を節度も理も恐れもなく否認する彼らと、我々とのあいだには何一つ共通のものがありえないことは、十分に知られていると考えている。それでもなお、これらの巻でも、彼らのあらゆる欺瞞と不敬虔が明るみに出され、真理の認識がいっそう完全になるように、いくつかの事柄を含めておかねばならなかった。
De Trinitate libri XII 4.1.2
Et primum cognoscendum est, quae doctrinae eorum temeritas sit, quodve irreligiositas periculum: dehinc quid adversum fidem apostolicam, cui nos congruimus, habeant sententiae, quidve dicere soleant e contrario, quave verborum ambiguitate simplicitati audientium illudant: postremo qua interpretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant.
PL 10, 97Cまず知らねばならないのは、彼らの教えの無謀さがどのようなものか、その不敬虔にいかなる危険があるかである。次に、我々が一致している使徒的信仰に対して彼らの見解が何を突きつけているか、また反対に何を言うのを常とするか、どのような言葉の曖昧さによって聞く者の素朴さを弄ぶかである。最後に、彼らがどのような解釈の技巧によって、神の言葉の真理と力を損なうかである。