ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput IV 第XI巻 第IV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 401B · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 11.4.1

1

Ariani alium Christum, ut alium Patrem praedicant. Patrem subdole extollunt, quo Filium dejiciant. --Sed nunc hi novi Christi praedicatores, cuncta negando quae Christi sunt, alium Dominum Christum sicuti alium Deum patrem praedicant: quia neque hic genuerit, sed creaverit; neque ille natus sit, sed creatus sit, et per id extra veritatem Deus Christus sit, cui non sit ex nativitate quod Deus est; et extra fidei conscientiam Deus pater sit, cui non sit in generatione quod pater est.

PL 10, 401B

アレイオス派は、別の父を宣べるように、別のキリストを宣べる。子を貶めるために、父を狡猾に持ち上げる。――しかし今、これらの新しいキリストの宣教者たちは、キリストに属するあらゆることを否定することで、別の父なる神を宣べるように別の主キリストを宣べている。すなわち、父は生んだのではなく造ったのであり、子は生まれたのではなく造られたのだと言い、そのためキリストは真理の外にある神であり、彼には誕生によって神であるということがなく、父は信仰の自覚の外にある神であり、彼には生成によって父であるということがない、というのである。

De Trinitate libri XII 11.4.2

2

Laudantes quidem merito ita, ut dignum est, Deum patrem, naturae scilicet eum esse inaccessae, inconspicabilis, inviolabilis, inenarrabilis, infinitae, providae, potentis, benignae, mobilis, transcurrentis, manentis intra extraque, et omnia in omnibus sentientis: sed cum adjiciunt ad supereminentiam laudis, solum bonum, solum potentem, solum immortalem, quis non hanc religionem laudationis intelligat eo tendere, ut Dominus Jesus Christus extra hanc beatitudinem, quae soli Deo per exceptionem solius defertur ad honorem, manens ipse et mortalis et infirmus et malus sit, dum in his Pater solus est?

PL 10, 402A

確かに彼らは、父なる神を、ふさわしいとおりに、当然のこととして賛美して、その本性が近づきえず、見ることができず、損なわれえず、言い表しえず、無限で、先を見通し、権能あり、恵み深く、動き、過ぎ行き、内にも外にもとどまり、すべてにおいてすべてを感じ取るものだと言う。だが、賛美の卓越に付け加えて、唯一の善、唯一の権能ある者、唯一の不死なる者と言うとき、この賛美の敬虔が向かう先を誰が理解しないだろうか。すなわち、ただ神だけに、唯一のものとして除外することで栄誉として帰される、この幸いの外に、主イエス・キリストは、これらにおいて父のみがあるのだから、自らは死すべき者、弱い者、悪しき者にとどまる、ということである。

De Trinitate libri XII 11.4.3

3

Et ei idcirco naturalis ex Deo patre nativitas abnegatur, ne per generationem ea in eo quae naturalis Deo patri beatitudo est maneat; quia nativitas in naturae ejus sit virtute, quae genuit.

PL 10, 402A

そして彼には、そのために、父なる神からの本性的な誕生が否認される。生成によって、父なる神に本性的である幸いが彼のうちにとどまることのないようにである。誕生は、生んだ者の本性の力のうちにあることになるからである。

De Trinitate libri XII 11.4.4

4

5 Filio ut imagini conveniunt omnia quae Patri. --Nec apostolicis, nec evangelicis praedicationibus eruditi, ad impiae professionis suae usurpationem magnificentiam Dei patris, non religionis fide, sed arte impietatis extollunt: ut dum incomparabilia omnia esse naturae ejus edisserunt, degeneris infirmisque naturae unigenitum Deum per exceptionem comparationis affirment: Deum ( supple, inquam) viventis Dei vivam imaginem, et beatae naturae plenissimam formam, et innascibilis substantiae unigenitam nativitatem: quae nisi perfectam paternae beatitudinis habet gloriam, et absolutam naturae totius refert speciem, non est in imaginis veritate.

PL 10, 402B

子には、像として、父に属するすべてが適合する。――使徒的な宣教にも福音的な宣教にも教えられていない彼らは、自分たちの不敬虔な告白を横取りするために、父なる神の偉大さを、信仰の敬虔からではなく不敬虔の技巧によって持ち上げる。すなわち、その本性のすべてが比類のないものだと述べ立てることで、比較からの除外によって、独り子なる神を、劣った弱い本性のものだと主張するためである。だがその独り子なる神とは、神(「私は言う」を補え)、すなわち生ける神の生ける像、幸いなる本性の最も充満した形、生まれざる実体の独り子としての誕生である〔Deum 以下の係りは取りにくい。独り子を言い換える同格と取った〕。それは、父の幸いの完全な栄光を持たず、全本性の完全な姿を映さないなら、像の真理のうちにはない。

De Trinitate libri XII 11.4.5

5

Si autem innascibilis Dei unigenitus Deus imago est, perfectae atque absolutae in eo naturae veritas inest, per quam efficitur esse eum imaginem veritatis. Potens est Pater: sed si infirmus est Filius, imago jam non est potentis.

PL 10, 402B

だが、生まれざる神の独り子なる神が像であるなら、彼のうちには完全で欠けるところのない本性の真理があり、それによって彼が真理の像であることが成り立つ。父は権能ある者である。だが子が弱いなら、もはや権能ある者の像ではない。

De Trinitate libri XII 11.4.6

6

Bonus est Pater: sed si in diversi generis divinitate Filius est, boni imaginem mali natura non reddit. Incorporeus Pater est: si Filius secundum Spiritum circumscriptus est corpore, jam incorporei non est forma corporeus (Vid. l. VIII, n. 48) .

PL 10, 402C

父は善である。だが子が異なる類の神性のうちにあるなら、悪しき本性は善の像を返さない。父は非物体的である。もし子が霊に即して体によって限定されているなら、物体的なものは非物体的なものの形ではない(第8巻第48節を見よ)。

De Trinitate libri XII 11.4.7

7

Ineffabilis Pater est: si filium sermo complectitur, extra imaginem est inenarrabilis natura narrabilis. Verus Deus est Pater: si Filius in Dei falsitate est, jam non est veri imago qui falsus est.

PL 10, 403A

父は言い表しえない。もし言葉が子を包み込むなら、語りうる本性は、語りえない本性の像の外にある。父は真の神である。もし子が神の偽りのうちにあるなら、偽りである者は、真の者の像ではない。

De Trinitate libri XII 11.4.8

8

Non ex parte imaginem neque ex portione formam eum Dei Apostolus praedicat: sed imaginem esse eum Dei invisibilis et formam esse eum Dei loquitur (Coloss. I, 15) .

PL 10, 403A

使徒は、彼が部分によって像であり、一部分によって神の形であると宣べるのではなく、彼が見えない神の像であり、神の形であると語る(コロサイ1:15)。

De Trinitate libri XII 11.4.9

9

Non potest expressius in filio Dei divinitatis natura ab Apostolo praedicari, quam ad id, quod invisibile Dei est, invisibilis Dei imago sit Christus: qui utique in substantia conspicabili imaginem naturae invisibilis non referret.

PL 10, 403A

使徒によって、神の子における神性の本性がこれ以上明確に宣べられることはありえない。すなわち、神の見えないものについて、キリストが見えない神の像であると言うことによってである。見える実体においては、見えない本性の像を映すことはないからである。