De Trinitate libri XII 5.9.1
Homo faciendus ad imaginem Patris et filii fit ad imaginem Dei. --Sed sequamur ordinem lectionis, ut veritas semper sibi cohaerens non demutetur offendiculo falsitatis. Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27) .
PL 10, 134C作られるべき人は、父と子の像に基づいて、すなわち神の像に基づいて作られる。――しかし読解の順序に従おう。真理が常に自らと整合しつつ、偽りのつまずきによって変えられないようにするためである。「そして神は人を作った。神の像に基づいて彼を作った」(創世記1:27)。
De Trinitate libri XII 5.9.2
Imago communis est: Deus ad imaginem Dei hominem fecit. Qui verum Deum filium Dei denegat, quaero ad cujus Dei imaginem a Deo factum hominem intelligat. Meminerit tamen semper per Filium omnia; ne forte haeretica intelligentia operationem sibi Dei patris coaptet.
PL 10, 135A像は共通である。神は神の像に基づいて人を作った。子なる神を真の神と否む者は、神によって作られた人が、どの神の像に基づくと解するのか、私は問う。ただ、万物は子を通してあることを常に覚えているがよい。異端の理解が、父なる神の働きだけを自らに引き寄せることのないようにである。
De Trinitate libri XII 5.9.3
Si igitur ad imaginem Dei patris per filium Deum homo conditur, conditur quoque ad imaginem Filii: quia nemo Filio dictum denegat ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 10, 135Aそれゆえ、人が子なる神を通して父なる神の像に基づいて造られるなら、子の像にもまた基づいて造られている。「我々の像に、我々に似せて」が子に向けて語られたことを、誰も否まないからである。
De Trinitate libri XII 5.9.4
Tenuit ergo sermo divinus rationem veritatis in dictis, quam opus explebat in factis: ut hominem ad imaginem Dei Deus figuraret, ut Deum significaret, nec veritatem Deo adimeret: cum et in communione imaginis esset Deus verus, qui in opere efficiendo intelligebatur Deus filius.
PL 10, 135Aそれゆえ神の言葉は、業が行いにおいて成し遂げた真理の理を、語られた言葉のうちに保っていた。神が人を神の像に基づいて形づくり、それによって神を示しつつ、神から真理を奪わないためである。業を成し遂げるうえで子なる神と理解された者は、像の共通性においても真の神だったからである。