ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XVI 第I巻 第XVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 36B · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 1.16.1

1

Haereses duae praecipuae de Christo. Sabellii et Arii. --Nam ut de caeteris haereticorum stultissimis studiis sileam, de quibus tamen, sic ubi occasionem sermonis ratio praebebit, non tacebimus; quidam ita evangelicae fidei corrumpunt sacramentum, ut sub unius Dei pia tantum professione nativitatem unigeniti Dei abnegent; ut protensio sit potius in hominem, quam descensio: neque ut qui filius hominis secundum tempora assumptae carnis fuit, idem antea semper fuerit atque sit filius Dei: ne in eo nativitas Dei sit, sed ex eodem idem sit; ut unius Dei, ut putant, inviolabilem fidem series ex solido in carnem deducta conservet, dum usque ad virginem Pater protensus, ipse sibi natus sit in filium.

PL 10, 36B

キリストについての二つの主要な異端。サベリオスとアレイオスの。――異端者たちのほかの最も愚かな熱意については、黙しておく。もっとも、それについても、論の理が機会を与えるときには、黙ってはいまい。ある者たちは、福音の信仰の秘義をこのように損なう。唯一の神という敬虔な告白のみのもとで、独り子なる神の誕生を否定し、それは降下というより人への拡張であるとし、また、身に受けた肉の時期において人の子であった者が、それ以前から常に神の子であり今も神の子であるとはせず、その者のうちに神の誕生があるのではなく、その同じ者から同じ者があるとするのである。彼らの考えでは、唯一の神という不可侵の信仰を、堅固な者から肉へ導かれた系列が守る〔ex solido の意味は定かでない。字義どおり訳した〕。父がおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕に至るまで延びて、みずから自分にとって子として生まれたというのである。

De Trinitate libri XII 1.16.2

2

Alii vero (quia salus nulla sine Christo sit, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum), nativitatem negantes, creationem solam professi sunt: ne nativitas veritatem Dei admitteret, sed creatio falsitatem doceret, quae dum ementiretur in genere Dei unius fidem, non excluderet in sacramento: sed nativitatem veram nomini ac fidei creationis subjicientes, a veritate unius Dei separabilem eum facerent, ut creatio substitutionis, perfectionem sibi divinitatis non usurparet, quam veritatis nativitas non dedisset.

PL 10, 37A

別の者たちは(キリストなしに救いはなく、そのキリストは初めに神とともにあった神なる言葉であるから)誕生を否定し、ただ創造だけを告白した。誕生が神の真実を受け入れることのないように、創造が偽りを教えるように、というのである。創造は、〔子を〕神の類にあると偽って言いながら、秘義において唯一〔の神〕への信仰を排除しない〔ミーニュの句読点は fidem の後で切るが、unius fidem を excluderet の目的語と取った〕、というわけである。だが彼らは真の誕生を創造という名と信仰の下に置き、彼を唯一の真の神から切り離しうる者とした。それは、存立の創造が、真実の誕生が与えなかった神性の完全性を自分のものとして奪わないためである。