ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XLIX 第XI巻 第XLIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 432A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 11.49.1

1

Quod itaque Deus erit omnia in omnibus, assumptionis nostrae profectus est. Qui enim, cum esset in forma Dei, repertus est in forma servi, rursum confitendus est in gloria Dei patris: ut non ambigue in ejus forma manens intelligatur, in cujus erit gloria confitendus.

PL 10, 432A

したがって、神がすべてにおいてすべてとなるということは、我々を身に受けたことの進展である。実際、神の形にあったのに僕の形において見いだされた者は、再び父なる神の栄光において告白されるべきである。その者の栄光のうちで告白されることになる、その者の形に彼がとどまっていることが、疑いなく理解されるためである〔ejus と cujus はともに父を指すと取った〕。

De Trinitate libri XII 11.49.2

2

Dispensatio itaque tantum est, non demutatio: in eo enim est, in quo erat. Sed cum medium est quod esse coepit, id est, homo natus; totum ei naturae, quae antea Deus non fuit, acquiritur, cum Deus esse omnia in omnibus post sacramentum dispensationis ostenditur.

PL 10, 432B

したがって、それは経綸にすぎず、変化ではない。彼は、あったところのもののうちにあるからである。しかし、あり始めたもの、すなわち人として生まれたことが間に入っているので〔cum medium est quod esse coepit の取り方は定かでない〕、以前は神でなかったその本性に、全体が獲得される。神がすべてにおいてすべてであることが、経綸の秘義ののちに示されるときにである。

De Trinitate libri XII 11.49.3

3

Nostra haec itaque lucra sunt, et nostri profectus, nos scilicet conformes efficiendi gloriae corporis Dei. Caeterum unigenitus Deus, licet et homo natus sit, non tamen aliud quam Deus omnia in omnibus est.

PL 10, 432B

したがってこれらは我々の利得であり、我々の進展である。すなわち、我々が神の体の栄光と同じ形にされることである。他方、独り子なる神は、人として生まれたとしても、それでもすべてにおいてすべてである神以外のものではない。

De Trinitate libri XII 11.49.4

4

Subjectio enim illa corporis, per quam quod carnale ei est, in naturam spiritus devoratur, esse Deum omnia in omnibus eum, qui praeter Deum et homo est, constituet: noster autem ille homo in id proficit.

PL 10, 432B

体のあの服従は、それによって彼にとって肉的なものが霊の本性に呑み込まれるものであり、神であるほかに人でもある者が、すべてにおいてすべてである神であることを確立する。だがそこへと進展するのは、我々のものであるあの人〔彼が身に受けた人〕である。

De Trinitate libri XII 11.49.5

5

Caeterum nos in hominis nostri conformem gloriam proficiemus, et in agnitionem Dei renovati, ad Creatoris imaginem reformabimur, secundum Apostoli dictum: Exuti veterem hominem cum actibus suis, et induti novum eum, qui innovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10) .

PL 10, 432C

しかし我々は、我々の人〔彼が身に受けた人〕と同じ形の栄光へと進み、神の認識において新たにされ、創造者の像へと改められる。使徒の言葉のとおりである。「古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、神の認識において、自らを造った者の像に従って新しくされる、新しい人を着て」(コロサイ3:9、10)。

De Trinitate libri XII 11.49.6

6

Consummatur itaque homo imago Dei. Namque conformis effectus gloriae corporis Dei, in imaginem Creatoris excedit, secundum dispositam primi hominis figurationem.

PL 10, 432C

こうして人は神の像として完成される。神の体の栄光と同じ形にされて、創造者の像へと至るからである。それは、最初の人の形づくりについて定められていたとおりである。

De Trinitate libri XII 11.49.7

7

Et post peccatum veteremque hominem, in agnitionem Dei novus homo factus, constitutionis suae obtinet perfectionem, agnoscens Deum suum, et per id imago ejus: et per religionem proficiens ad aeternitatem, et per aeternitatem Creatoris sui imago mansurus.

PL 10, 433A

そして罪と古い人ののち、神の認識において新しい人となった者は、自らの成り立ちの完成を得る。自らの神を認め、それによってその像となり、敬虔によって永遠へ進み、永遠によって、自らの創造者の像としてとどまるであろう。