ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXII 第II巻 第XXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 64B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 2.22.1

1

Haereticorum artes contra fidem vanae. Fides una vincit omnes haereses. --Commendat autem fidei hujus integritatem, et evangelica auctoritas, et apostolica doctrina, et circumstrepentium undique haereticorum otiosa fraudulentia.

PL 10, 64B

異端者たちの、信仰に対する術策は空しいこと。ただ一つの信仰がすべての異端に勝つ。――この信仰の完全さを推奨するのは、福音書の権威と、使徒の教えと、四方から騒ぎ立てる異端者たちの、むなしい欺瞞である。

De Trinitate libri XII 2.22.2

2

Stat enim hoc fundamentum validum et immotum adversus omnes ventos, pluvias, torrentes, non flatibus pellendum, non stillicidiis penetrandum, non inundationibus subluendum (Math. VII, 25) : et optimum est, quidquid a plurimis incursatum, a nullo tamen poterit impelli.

PL 10, 64B

実際、この土台は、あらゆる風と雨と奔流に対して、堅固で揺るがずに立つ。息吹に押しやられず、雨だれに貫かれず、洪水に洗い流されない(マタイ7:25)。そして、多くの者に襲われながら、誰にも突き動かされえないもの、それが最善である。

De Trinitate libri XII 2.22.3

3

Ut autem quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed omnibus in commune medeantur, habeantque in se virtutem generalis auxilii: ita et fides catholica non adversum singulas pestes, sed contra omnes morbos opem medelae communis impertit, non infirmanda genere, non vincenda numero, non diversitate fallenda; sed una atque eadem adversum singula omniaque consistit.

PL 10, 64C

たとえば、ある種の薬は、個々の病にだけ有用なのではなく、あらゆる病に共通して効き、一般的な助けの力を自らのうちに持つようにできている。同じように、公同の信仰も、個々の疫病に対してではなく、あらゆる病に対して共通の治療の助けを与える。種類によって弱められず、数によって打ち負かされず、多様さによって欺かれえず、個々のものに対しても、すべてに対しても、一つの同じものとして立つのである。

De Trinitate libri XII 2.22.4

4

Magnum est enim; tot in ea una remedia esse, quot morbi sunt; et totidem veritatis esse doctrinas, quotidem erunt studia falsitatis.

PL 10, 64C

実際、そこに、病の数だけの治療が一つのうちにあり、偽りへの熱意の数〔ミーニュの注:quotidem はヒラリウスの語法で quot の意〕だけ、真理の教えがあるとは、大いなることである。

De Trinitate libri XII 2.22.5

5

Contrahantur in unum nomina haereticorum, et omnes scholae prodeant: audiant unum ingenitum Deum patrem, et unum unigenitum Dei filium perfecti patris progeniem perfectam; non per diminutionem genitum, non ex solido parte aliqua decisum, sed omnia habentem, genuisse omnia consecutum; non ex derivatione fluxuve deductum, sed ex omnibus atque in omnibus natum ab eo, qui in omnibus in quibus est esse non desinat; liberum a tempore, solutum a saeculis, per quem omnia facta sunt: neque enim esse in his (saeculis) potuit, quae ab ipso sunt instituta. Haec de Evangeliis catholica et apostolica confessio est.

PL 10, 65A

異端者たちの名はすべて一つに集められ、あらゆる学派が進み出るがよい。彼らは聞くがよい、唯一の生まれざる神なる父を、また、神の唯一の独り子なる子を、完全な父から出た完全な子を。減少によって生まれたのではなく、堅固なものから何らかの部分を切り取られたのでもなく、すべてを持ち、生んだ者のすべてを得ている者として〔genuisse omnia consecutum の係りは定かでない。「生んだ者のすべてを得た」と取った〕。分岐や流れから導かれたのでもなく、すべてから、すべてのうちに、生まれた者である。すなわち、自らがそれであるすべてにおいて、あることをやめない者から生まれた。時から自由であり、世々から解き放たれ、その者を通して万物が作られた。というのも、自らが設けたもの(世々)のうちに、彼がいることはできなかったからである。これが福音書に基づく、公同にして使徒的な告白である。