De Trinitate libri XII 9.60.1
Patri injuriosum est Filio ignorantiam affingere quasi ei inviderit. --Quomodo etiam Dominus gloriae, adventus sui ignorabili die, naturae esse incompositae imperfectaeque credetur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit?
PL 10, 329C子に無知を帰して、あたかも父が子を妬んだかのようにするのは、父への侮辱である。――また、栄光の主が自らの到来の日を知りえないなら〔ignorabili は「知られえない」とも読める〕、到来の必然を持ちながら自らの到来の知を得ていない、整わず不完全な本性の者だと信じられることになるではないか。
De Trinitate libri XII 9.60.2
Per quod potior sit ignoratio Deo, quae ei auferat cognitionis habere virtutem. Jam vero quanta impietatis geminatur occasio; si praeter infirmitatem Christi etiam Deo patri vitium deputabitur; ut unigenitum Deum, et dilectionis suae filium, diei hujus cognitione fraudaverit, malignitatisque affectu scientiam futurae consummationis inviderit: et cum non ignorabilem ei esse passionis et diem et horam voluerit; diem virtutis ejus, et clarificandi in sanctis suis horam negaverit, et ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis indulserit praescientiam?
PL 10, 329Cそれによって、無知が神にまさり、認識する力を持つことを彼から奪うことになる〔Per quod potior sit ignoratio Deo の構文は定かでない〕。さらに、不敬虔の機会はいかに倍加することか。もしキリストの弱さのみならず、父なる神にも欠陥が帰されるなら。すなわち、父が独り子なる神、自らの愛する子を、この日の認識から遠ざけ、悪意の心情から来たるべき完成の知を妬んだとされるなら。そして、受難の日と時を彼に知りえないものとしなかったのに、彼の力の日、また自らの聖なる者たちにおいて栄光を受ける時を拒み、死についての予知を許した者から、幸いの認識を奪った、と。
De Trinitate libri XII 9.60.3
Humanae istud conscientiae non potest ferre trepidatio, ut hoc sibi de Deo arbitrium praesumat, et ei vitia humanae demutationis adscribat; ut aut aliquid Filio Pater deneget, aut aliquid Deus natus ignoret.
PL 10, 330A人間の意識の畏れは、これに耐えられない。すなわち、神について自らにこのような判断をあえて許し、人間の変化の欠陥を神に帰し、父が子に何かを拒むとか、生まれた神が何かを知らないとか言うことに。