ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 56A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 2.7.1

1

Pater ineffabilis est. Dei scientia perfecta. --Atque haec senserim potius de Patre, quam dixerim: nam me non fugit, quod ad ea quae ejus sunt eloquenda, sermo omnis infirmus sit. Sentiendus est invisibilis, incomprehensibilis, aeternus.

PL 10, 56A

父は言い表しえない。神についての完全な知。――そして私は、これらのことを父について、語ったというよりむしろ思い描いたのである。父に属することを語るには、あらゆる語りが弱いことを、私は知らぬではないからである。父は、見えず、把握しえず、永遠であると考えられねばならない。

De Trinitate libri XII 2.7.2

2

Caeterum ipsum quod in semetipso et a semetipso sit, et ipse per se sit; quod invisibilis, et incomprehensibilis, et immortalis: in his quidem honoris confessio est, et sensus significatio, et quaedam circumscriptio opinandi, sed naturae sermo succumbit, et rem ut est verba non explicant.

PL 10, 56A

しかし、父が自らのうちに、自らから、自ら自身によってあること、また見えず、把握しえず、不死であること、これらにおいて確かにあるのは、敬意の告白、理解の表示、そして思いなす際の一種の限定である。だが本性についての語りは屈し、言葉は事柄をありのままには説き明かさない。

De Trinitate libri XII 2.7.3

3

Namque quod in semetipso sit cum audias, rationi humanae absolutio non occurrit; habere enim haberique discernitur, et erit alterum quod est, alterum in quo est. Si rursum quod a semetipso sit accipias; nemo sibi ipse et munerator et munus est.

PL 10, 56B

というのは、自らのうちにあると聞くとき、人間の理には完全な解明が与えられない。持つことと持たれることは区別され、あるところのものと、それがそのうちにあるところのものとが別のものとなるからである。また、自らからあると解するなら、自らにとって授与者であり同時に賜物であるような者はいない。

De Trinitate libri XII 2.7.4

4

Si quod immortalis est; ergo est aliquid non ab eo, cui alter non fiat obnoxius: nec solum id est, quod per enuntiationem verbi hujus vindicatur ab altero. Si quod incomprehensibilis est: nusquam ergo erit, quod negatur attingi.

PL 10, 56B

不死であるという意味なら、他の者がそれに服さない、父に由来しない何かがあることになる。また、この語を言い表すことによって他のものから引き離されるもの、それだけがあるのでもない〔この二文は意味が取りにくく、字義どおり訳した〕。把握しえないという意味なら、触れられないと言われるものは、どこにもないことになる。

De Trinitate libri XII 2.7.5

5

Si quod invisibilis est, caret se ipso quidquid non exstat ad visum. Deficit ergo in nuncupatione confessio, et quidquid illud sermonum aptabitur, Deum ut est, quantusque est, non eloquetur.

PL 10, 56B

見えないという意味なら、視覚に現れないものはすべて、自らを欠くことになる。それゆえ、呼び名において告白は尽き、そしてこれらの語のどれが当てはめられようとも、神をありのままには、またどれほどの者であるかを語ることはない。

De Trinitate libri XII 2.7.6

6

Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut licet non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias. Credendus est, intelligendus est, adorandus est; et his officiis eloquendus.

PL 10, 57A

完全な知とは、神を、知りえないわけではないが語りえない者として知ることである。神は信じられねばならず、理解されねばならず、礼拝されねばならず、これらの務めをもって語られねばならない。