De Trinitate libri XII 9.27.1
Epilogus. --Quis ergo est jam nunc relictus ambigendi locus? Dominus ipse praecipuum mandatum legis in unius Domini confessione ac dilectione docens esse, non suo ad Scribam, sed Prophetae testimonio usus est, esse se Dominum: Dominum se tamen semper per id, quod Dei filius est, esse significans.
PL 10, 302B結び。――それでは、いまなお疑いの余地はどこに残されているか。主自身は、律法の第一の戒めが唯一の主の告白と愛にあると教えながら、律法学者に対しては自らの証しではなく、預言者の証しを用いて、自らが主であると示した。それでも主は、神の子であるということによって、つねに自らが主であると示している。
De Trinitate libri XII 9.27.2
Per id enim in sacramento Dei unius per nativitatem manet, quia Dei in se naturam Dei nativitas tenens, in Deum alterum non excedat diversitate naturae; et veritas generationis nec Patri adimat ne non Dominus sit, nec Filio non perficiat ne non sit et Dominus.
PL 10, 302B誕生によって、唯一の神の秘義にとどまるのは、次のゆえである。神の本性を自らのうちに保つ誕生は、本性の異なりによって別の神へと逸脱しない。そして生成の真実は、父が主でなくなるようにはしないし、子が主でもあることを完成しないままにもしない。
De Trinitate libri XII 9.27.3
Atque ita neque auctoritatem Pater amittit, nec naturam Filius non tenet: per quod nec Deus pater non Dominus unus est, neque unigenitus Deus Dominus separatur ab uno; cum ex uno Domino unus ipse subsistat in Dominum: Dominum unum ita ex lege docens, ut se quoque Dominum Propheta teste confirmet (David Psal. CIX) .
PL 10, 302Cこうして、父は権威を失わず、子は本性を保たないのでもない。それゆえ、父なる神が唯一の主でないのでもなく、独り子なる神である主が唯一の者から分かたれるのでもない。唯一の主から、唯一の者自身が主として存立するからである。預言者の証しによって自らをも主と確証するように、律法から唯一の主を教えているのである(ダビデ、詩篇109章)。