De Trinitate libri XII 8.27.1
Filii et Patris una apud nos habitatio. --Sed te, haeretice, furentem, et spiritu doctrinae mortiferae circumactum tenet et coarctat Apostolus, Christum nobis fundamentum ponens fidei (I Cor., III, 11) , dicti hujus quoque dominici non nescius: Si quis diligit me, et verbum meum servabit: et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan., XIV, 23) .
PL 10, 257C子と父の住まいは、我々のもとで一つである。――しかし、異端者よ、狂気にとらわれ、死をもたらす教えの霊に振り回されている汝を、使徒は捕らえ、締めつけている。使徒は、キリストを我々の信仰の土台として据え(一コリント3:11)、また次の主の言葉をも知らなかったわけではない。「私を愛し、私の言葉を守る者があれば、私の父はその者を愛し、我々はその者のところに来て、その者のもとに住まいをつくる」(ヨハネ14:23)。
De Trinitate libri XII 8.27.2
Per id enim, Spiritu Christi in nobis manente, Dei Spiritum in nobis manere testatus est, nec diversum a se esse Spiritum a mortuis excitati et Spiritum a mortuis excitantis.
PL 10, 257C使徒はこの言葉によって、キリストの霊が我々のうちにとどまるとき、神の霊が我々のうちにとどまることを証し、死者からよみがえらされた者の霊と、死者からよみがえらせる者の霊とが、互いに異なるものではないと証したのである。
De Trinitate libri XII 8.27.3
Veniunt enim, atque habitant in nobis: et rogo utrum comitatu diversitatum venient, mansionemque facient, an unitate naturae? Sed obnititur doctor gentium, non duos spiritus.
PL 10, 257C彼らは来て、我々のうちに宿る。私は問う。彼らは、異なる者たちの連れ添いとして来て住まいをつくるのか、それとも本性の一体性によってなのか。しかし諸国民の教師は、二つの霊ではないと力強く主張している。
De Trinitate libri XII 8.27.4
Dei scilicet et Christi, sed Spiritum Christi, qui et Spiritus Dei est, inesse credentibus. Non est cohabitatio, sed habitatio est: sub sacramento tamen cohabitationis habitatio, dum neque duo habitant, neque ab alio diversus habitator est.
PL 10, 257Cすなわち、神の霊とキリストの霊ではなく、神の霊でもあるキリストの霊が、信ずる者たちのうちにあるのだ、と。それは共住ではなく、住まいである。だが共住の秘義のもとでの住まいであり、二者が住まうのでも、住まう者が別の者と異なるのでもない。
De Trinitate libri XII 8.27.5
Est enim in nobis Spiritus Dei, sed est in nobis Spiritus Christi: et cum Spiritus Christi inest, inest Spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est; et cum quod Christi est, Dei est: non potest aliud quid diversum Christus esse, quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo Spiritus.
PL 10, 257C我々のうちには神の霊があり、またキリストの霊がある。キリストの霊があるとき、神の霊がある。こうして、神に属するものはキリストにも属し、キリストに属するものは神にも属する。したがって、キリストが神とは異なる何か別のものであることはありえない。それゆえ、キリストは神であり、神と一つの霊である。