ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XXXVI 第IV巻 第XXXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 122C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 4.36.1

1

Filium Patris qualem Esaias praedicat. --Verum ne forte ex eo arripi impiae assertionis possit occasio, quod dictum est, Quoniam ego sum, et ante me non est Deus alius, et post me non erit (Esai, XLIII, 10); tamquam per id non et Filius Deus sit, quia post Deum, ante quem Deus nullus sit, nullus quoque postea Deus futurus sit: totius ob id dicti ratio tractanda est.

PL 10, 122C

イザヤが宣べる父の子はいかなる者か。――だが、次のことから不敬な主張の機会が捉えられることのないように、すなわち、「私はある者であり、私の前に他の神はなく、私のあとにもない」(イザヤ43:10)と言われたことから、あたかも、神の前にいかなる神もいないのなら、その後にもいかなる神も将来ないのだから、それによって子は神ではない、というかのように解されることのないように、この言葉全体の理が扱われねばならない。

De Trinitate libri XII 4.36.2

2

Deus ipse sermonis sui testis est, sed et puer ejus electus una cum eo testis est, Deum ante se non esse, neque post se futurum. Sufficiens quidem sibi ipse testis est: sed testimonio de se suo, testimonium pueri quem elegit admiscuit.

PL 10, 123A

神自身が自らの言葉の証人であるが、その選ばれた僕も、彼とともに、神が自らの前になく、自らのあとにも将来ない、ということの証人である。彼は自らにとって十分な証人であるが、自らについての証言に、自らが選んだ僕の証言を加えたのである。

De Trinitate libri XII 4.36.3

3

Unum ergo duum testimonium est, nullum ante se Deum esse; ex eo enim omnia sunt: neque post se Deum futurum; non utique ex se non fuisse. Erat enim jam puer in testimonio Patris haec loquens, puer in tribu ex qua gigni habebat electus.

PL 10, 123A

それゆえ、二者の証言は一つである。自らの前にいかなる神もいないこと、万物は彼から出るからである。また、自らのあとに神が将来ないこと、それは決して、彼から出た神がいなかったという意味ではない。というのも、これらを語る僕は、すでに父の証言のうちにいたからであり、生まれるはずの部族から選ばれた僕だからである。

De Trinitate libri XII 4.36.4

4

Idipsum ita in Evangeliis demonstrat: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo complacuit anima mea (Matth. XII, 18) .

PL 10, 123A

これを同じく福音書は、こう示している。「見よ、私が選んだ私の僕、私の愛する者、その者を私の魂は喜んだ」(マタイ12:18)。

De Trinitate libri XII 4.36.5

5

Non est ergo ante me alius Deus, et post me non erit: aeternae videlicet et indemutabilis virtutis infinitatem in eo, quod ante et postea Deus praeter se sit nullus, ostendens: puero tamen suo, ut in testimonio suo, ita et in nomine, collocato.

PL 10, 123A

それゆえ、「私の前に他の神はなく、私のあとにもない」。すなわち、永遠で不変の力の無限を、前にもあとにも自らのほかに神はないということにおいて示しているのであり、しかも、自らの証言においてと同じく名においても、自らの僕を並べ置いているのである。