ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XLVII 第IX巻 第XLVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 318D · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 9.47.1

1

Quid sit, Nihil potest Filius facere a se, alio loco confirmatur. Meritum. --Et haec quidem quamvis cum ipsa rerum absolutione tractata sint; tamen ne quid in eo quod ait Dominus: Non potest filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) , ad infirmandae naturae ejus impietatem proficiat potius, quam ad demonstrandae paternae in se naturae conscientiam, per quam ex auctoritate operatus in sabbato est; dicti quoque dominici ad id pertinentis demonstranda cognitio est, quo ait: Et a me facio nihil, sed ut docuit me Pater, haec loquor.

PL 10, 318D

「子は自分からは何もなしえない」とは何か。他の箇所で確証される。功績。――これらは事柄そのものの解決とともに論じられたが、それでも、主の言う「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)が、彼の本性を弱めるという不敬虔に資することのないように、そしてむしろ、彼が安息日に権威に基づいて働くもとになった、自らのうちにある父の本性の自覚を示すことに資するように、これに関わる主の別の言葉の理解も示されねばならない。彼はこう言っている。「私は自分からは何も行わず、父が私に教えたとおりに、これらを語る。」

De Trinitate libri XII 9.47.2

2

Et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Joan. VIII, 28 et 29) .

PL 10, 319A

「私を遣わした者は私とともにおり、私を独りにしなかった。私は、彼の喜ぶことをつねに行うからである」(ヨハネ8:28、29)。

De Trinitate libri XII 9.47.3

3

Sentisne quid sit, non posse quidquam facere Filium, nisi videat Patrem facientem? et quo sacramento dictum sit, et a me facio nihil; et rursum, Non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Ibid. 29) ?

PL 10, 319A

子が、父が行うのを見なければ何も行いえないとは、どういうことか、汝は分かるか。また、「私は自分からは何も行わない」、そして再び「私を独りにしなかった。私は、彼の喜ぶことをつねに行うからである」(ヨハネ8:29)が、いかなる秘義において語られたのか、汝は分かるか。

De Trinitate libri XII 9.47.4

4

Si enim ideo nihil ab se facit, quia in se manet Pater; quomodo rursum ideo se solum Pater non reliquit. quia quae sunt ei placita facit?

PL 10, 319B

もし彼が自分からは何も行わないのが、父が彼のうちにとどまるからであるなら、なぜ、父が彼を独りにしなかったのは、彼が父の喜ぶことを行うからだ、と再び言われるのか。

De Trinitate libri XII 9.47.5

5

Non concordat secundum sensum tuum, haeretice, dictorum diversitas, ut nihil faciat a se nisi doctus a manente in se Patre: et rursum idcirco in se Pater maneat, quia quae ei sunt placita gerit.

PL 10, 319B

異端者よ、汝の理解では、語られたことの相違は調和しない。すなわち、自らのうちにとどまる父から教えられたのでなければ自分からは何も行わない、そして再び、彼が父の喜ぶことを行うがゆえに、父が彼のうちにとどまる、というのは。

De Trinitate libri XII 9.47.6

6

Si enim nihil ab se facit propter manentem in se Patrem; quomodo hinc ut in se Pater maneat meritus est, quod ea quae ei placeant agit? Non est enim meritum aliquod, non ab se gerere quae agat.

PL 10, 319B

もし彼が、自らのうちにとどまる父のゆえに、自分からは何も行わないのなら、父の喜ぶことを行うことによって、父が自らのうちにとどまるに値したと、どうして言えるのか。自分から行うのでないことを行うことには、功績はないからである。

De Trinitate libri XII 9.47.7

7

Et contra, quomodo Patri quae Filius agat placita sunt, cum ea ipsa agat manens in Filio Pater? In angusto es, impietas, et te munitissima fidei nostrae pietas concludit.

PL 10, 319B

逆に、子の行うことが父の喜ぶことになるのは、どうしてか。子のうちにとどまる父が、その同じことを行っているというのに。不敬虔よ、汝は窮地にある。我々の信仰の最も堅固な敬虔が、汝を閉じ込める。

De Trinitate libri XII 9.47.8

8

Agit aliquid Filius, aut non agit: si non agit, quomodo in his quae agit placet? si autem agit, quomodo agit in his quae ab se non agit? cum et proprium sit egisse quae placeant, et sine merito sit non ab se egisse quae gesserit.

PL 10, 319C

子は何かを行うか、行わないかである。行わないなら、行うことにおいてどうして喜ばれるのか。行うのなら、自分からは行わないことにおいてどうして行うのか。喜ばれることを行ったのは固有のことであり、自分からでなく行ったことには功績がない、というのに。