ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput IV 第V巻 第IV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 132A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 5.4.1

1

Filius ex creandi virtute probatur verus Deus. --Creatio igitur mundi, postquam et Dei cognitio suscepta est, filium Dei Deum esse significans, rogo in quo tandem verum esse Deum deneget. Non enim ambigitur, quin per Filium omnia sint.

PL 10, 132A

子は創造する力によって真の神であることが証明される。――世界の創造は、神の認識が受け入れられた以上、神の子が神であることを示している。それならば、いったい何において彼が真の神であることを否むのか、私は問う。万物が子によって存在することは疑われないのだから。

De Trinitate libri XII 5.4.2

2

Omnia namque, secundum Apostolum, per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16). Si omnia per eum, et omnia ex nihilo, et nihil non per eum; quaero in quo ei veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura, nec virtus.

PL 10, 132A

使徒によれば、万物は彼によって、彼のうちにある(コロサイ1:16)。万物が彼によって存在し、万物が無から存在し、彼によらないものは何一つないなら、神の本性も力も欠けていない彼に、神の真理が欠けているのはどの点においてか、私は問う。

De Trinitate libri XII 5.4.3

3

Naturae enim suae virtute usus est, ut et essent quae non erant, et fierent quae placerent. Vidit enim Deus quia bona sunt.

PL 10, 132B

彼は自らの本性の力を用いて、存在していなかったものが存在するようにし、好ましいものが生じるようにしたのである。神は、それらが善いものであると見たからである。