De Trinitate libri XII 6.2.1
Ad eam refellendam quid Hilarium moveat. --Ac mihi quidem praeter studii mei atque officii necessitatem, qua hoc Ecclesiae episcopus praedicationis evangelicae debeo ministerium; tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiae detinebantur; uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectae in Deum fidei, impia humanae stultitiae instituta desererent, et se Deo redderent haereticis repudiatis, atque a cibo mortis, quo in laqueum aves solent illici, in volatum se liberae securitatis erigerent; sequerenturque Christum ducem, prophetas nuntios, Apostolos praevios, fidem consummatam, et salutem in Patris et Filii confessione perfectam; et cum dictum meminissent ore Domini: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23) , ad honorificandum Patrem per honorem Filii se referrent.
PL 10, 158Cヒラリウスをこれの論駁へと動かすもの。――私にとっては、教会の司教として福音の宣教というこの務めを負う以上、私の熱意と職務の必然のほかにも、なお書くことへの心遣いはいっそう強かった。それは、不信仰な理解の危険にとらわれている者がそれだけ多かったからである。私は、多くの者の救いによってより豊かな喜びを得ようと望んでいた。すなわち、神への完全な信仰の秘義を知って、人間の愚かさによる不敬な諸制度を捨て、異端者たちを退けて自らを神に返し、鳥が罠へと誘い込まれるときのような死の餌から離れて、安全という自由の飛翔へと身を起こすように。そして、キリストを導き手、預言者たちを使者、使徒たちを先導者、完全な信仰、父と子の告白において完成された救いに従うように。また、主が口にした「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)という言葉を思い起こし、子への敬いを通して父を敬うことへと立ち帰るように、と。