De Trinitate libri XII 4.31.1
Synopsis et scopus praedictorum a numero 23.--Et huic quidem loco quaedam memini ad pleniorem absolutionem necessaria: sed secundum propositionis ordinem, responsionis quoque ordo retinendus est. Itaque quae ei reliqua sunt, in libro altero suo loco exsequemur.
PL 10, 119B第23節以降の前述の事柄の概要と目的。――この箇所についても、より完全な完結のために必要なことがいくつかあると私は覚えている。だが、命題の順序に従って、答えの順序も守らねばならない。それゆえ、これに残された事柄は、もう一つの巻の、それにふさわしい場所で遂行しよう。
De Trinitate libri XII 4.31.2
Tantum hoc nunc in Deo, qui honorem Deo postulat, demonstrandum fuit, angelum Dei, qui cum Agar locutus esset, et Deum esse et Dominum, cum iisdem de rebus ad Abraham locutus ipse sit: et virum, qui Abrahae visus sit, et Deum esse et Dominum; angelos autem duos, et cum Domino visos, et ab eo ad Lot missos, nihil aliud a propheta nisi angelos praedicatos.
PL 10, 119C今はただ、神に栄誉を求める神において、次のことを示す必要があった。ハガルと語った神の天使は、神であり主である。同じ事柄についてアブラハムに彼自身が語ったからである。またアブラハムに見られた男は、神であり主である。他方、主とともに見られ、主からロトのもとへ遣わされた二人の天使は、預言者によって、天使としか宣べられていない。
De Trinitate libri XII 4.31.3
Non solum autem ad Abraham in viro Deus adfuit, sed etiam ad Jacob in homine Deus venit. Neque solum venit, sed luctatus ostenditur (Gen. XXXII, 24) : neque tantummodo luctatus, sed etiam adversus eum, cum quo luctabatur, infirmus.
PL 10, 119Cアブラハムのもとには、男の姿をとって神が現れたばかりでなく、ヤコブのもとにも、人の姿をとって神が来た。ただ来ただけでなく、格闘したと示されている(創世記32:24)。ただ格闘しただけでなく、格闘した当の相手に対して弱くもあった。
De Trinitate libri XII 4.31.4
Nunc de luctae sacramento non est, neque in tempore, neque in materia, aliquid tractare. Deus certe est; quia Jacob adversus Deum invaluit, et Israel Deum vidit.
PL 10, 119C今は、格闘の秘義について、時の面でも題材の面でも、何かを論じるべきでない。それは確かに神である。ヤコブが神に対して勝ち、イスラエルが神を見たからである。