ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput XIV 第III巻 第XIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 83C · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 3.14.1

1

Spes vitae non in solo Patre, sed et in Filio. Missio non naturam, sed personas discriminat. --Sed in quo tandem aeternitas vitae est? Ait ipse: Ut cognoscant te solum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum.

PL 10, 83C

命の希望は父のみにあるのではなく、子にもある。派遣は本性ではなく位格を区別する。――では、命の永遠とは結局何においてあるのか。彼自身が言う。「彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである。」

De Trinitate libri XII 3.14.2

2

Quae hic difficultatum quaestiones sunt, et quae pugna verborum est? Vita est verum Deum nosse: sed nudum hoc non facit vitam. Quid ergo connectitur? Et quem misisti Jesum Christum. Debitus Patri a Filio honor redditur, cum dicit te solum verum Deum.

PL 10, 83D

ここにどのような難問があり、どのような言葉の争いがあるのか。真の神を知ることは命である。しかし、これだけでは命をなさない。では何がつなげられているか。「汝が遣わしたイエス・キリスト」である。「汝、唯一の真の神」と言うとき、子から父に、負うべき栄誉が返されている。

De Trinitate libri XII 3.14.3

3

Non tamen se Filius a Dei veritate secernit, cum adjungit: et quem misisti Jesum Christum. Non habet intervallum confessio credentium, qui in utroque spes vitae est: nec Deus verus ab eo deficit, qui in conjunctione succedit.

PL 10, 84A

それでも子は、「汝が遣わしたイエス・キリスト」と付け加えるとき、自らを神の真実から切り離しているのではない。信じる者たちの告白には隔たりがない。双方のうちにこそ命の希望があるからである。そして、結合において後に続く者から、真の神が欠けることもない。

De Trinitate libri XII 3.14.4

4

Cum ergo dicitur: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; sub hac significatione, id est, mittentis et missi, non Patris et Filii veritas et divinitas sub aliqua aut significationis aut dilationis diversitate discernitur, sed ad gignentis et geniti confessionem fides religionis instruitur.

PL 10, 84A

それゆえ、「彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」と言われるとき、この意味、すなわち遣わす者と遣わされた者という意味のもとでは、父と子の真実と神性が、意味の違いや遅延の違いによって分けられるのではなく、むしろ、生む者と生まれた者の告白へと、宗教の信仰が形づくられるのである。