ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput VII 第IX巻 第VII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 285B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 9.7.1

1

Christus qui hominem, qui Deum se egerit. Cur nasci voluerit, cur pati, cur mori. --Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus manens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est: non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est.

PL 10, 285B

キリストはいかにして人として、いかにして神として振る舞ったか。なぜ生まれ、なぜ苦しみ、なぜ死ぬことを望んだか。――それゆえイエス・キリストは、我々のためにこれらすべてを、とどまりつつ、我々の体の人として生まれ、我々の本性の習いにしたがって語った。ただし、神であるという自らの本性に属することを、捨てはしなかった。

De Trinitate libri XII 9.7.2

2

Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae res peregerit; res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit, dum sibi ipse origo nascendi est, dum pati vult quod eum pati non licet, dum moritur qui vivit.

PL 10, 286A

出産、受難、死において我々の本性の事柄を成し遂げたにせよ、彼はそれらすべてを、自らの本性の力によって行った。自ら自身が生まれることの起源であり、苦しむことが許されない者が苦しむことを望み、生きている者が死ぬからである。

De Trinitate libri XII 9.7.3

3

Et tamen cum haec Deus per hominem agit, ex se natus, per se passus, et ex se mortuus; non et hominem se non egit, dum et natus, et passus, et mortuus est.

PL 10, 286A

それでも、神がこれらを人を通して行うとき、自らから生まれ、自らによって苦しみ、自らから死んだのだが、生まれ、苦しみ、死んだときに、人として振る舞わなかったわけではない。

De Trinitate libri XII 9.7.4

4

Haec autem jam ante conditionem mundi sacramenta sunt coelestium mysteriorum constituta, ut unigenitus Deus homo nasci vellet, mansuro in aeternum in Deo homine: ut Deus pati vellet, ne passionibus humanae infirmitatis diabolus desaeviens, legem in nobis peccati Deo infirmitatem nostram assumente retineret: ut Deus mori vellet, ne qua insolens potestas adversus Deum esset, neque creatae in se virtutis posset usurpare naturam, cum se immortalis Deus intra legem mortis habuisset.

PL 10, 286A

これらの秘義はすでに世の造られる前に、天上の奥義として定められていた。すなわち、人が神のうちにとこしえにとどまるよう、独り子なる神が人として生まれることを望んだこと。神が苦しむことを望んだのは、悪魔が人間の弱さの受苦のうえに猛り狂い、神が我々の弱さを身に受けたのちも、我々のうちにある罪の法を保持することがないようにするためである。神が死ぬことを望んだのは、いかなる傲慢な権力も神に逆らうことがなく、不死の神が死の法のうちに自らを置いたのだから、自らのうちに造られた力の本性を奪い取ることもできない〔creatae in se virtutis の意味は定かでない。敵対する権力が被造の力を越えて神の本性を僭取することはない、の意とも読める〕ようにするためである。

De Trinitate libri XII 9.7.5

5

Nascitur itaque Deus assumptioni nostrae, patitur vero innocentiae, postremo moritur ultioni: dum et homo noster in Deo permanet, et infirmitatum nostrarum passiones Deo sociae sunt, et spiritales nequitiae ac malitiae potestates triumpho carnis, Deo per carnem moriente, subduntur.

PL 10, 286B

それゆえ神は、我々を身に受けるために生まれ、無垢のために苦しみ、最後に報復のために死ぬ。それによって、我々の人が神のうちにとどまり、我々の弱さの受苦が神と結びつけられ、霊的な邪悪と悪意の権力が、神が肉を通して死ぬことによって、肉の凱旋のもとに服せられる。