ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXXIV 第II巻 第XXXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 73C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 2.34.1

1

Est autem nunc consequens, ut et apostolum explicantem doni hujus virtutem atque officium audiamus; ait enim: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.

PL 10, 73C

次に続くこととして、この賜物の力と務めを説き明かす使徒の言葉を、聞くべきである。使徒は言う。「神の霊に導かれる者は、みな神の子である」。

De Trinitate libri XII 2.34.2

2

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 14) .

PL 10, 74A

「汝らは、再び恐れに陥る奴隷の霊を受けたのではなく、養子の霊を受けたのである。この霊において、我々は叫ぶ、アッバ、父よ」(ローマ8:14)。

De Trinitate libri XII 2.34.3

3

Et rursum: Quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .

PL 10, 74A

また再び、「神の霊において、イエスをアナテマと言う者はなく、聖なる霊においてでなければ、イエスを主と言える者もない」(一コリント12:3)。

De Trinitate libri XII 2.34.4

4

Et rursum: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, sed idem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem donatur illuminatio Spiritus ad utilitatem.

PL 10, 74A

また再び、「賜物には種々の区分があるが、霊は同じである。務めにも種々の区分があるが、主は同じである。働きにも種々の区分があるが、すべてのうちですべてを働く神は同じである。しかし各人には、益のために霊の照らしが与えられる」。

De Trinitate libri XII 2.34.5

5

Alii autem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii dona sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii separatio spirituum: alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum.

PL 10, 74A

「ある者には霊を通して知恵の言葉が、ある者には同じ霊に従って知識の言葉が、ある者には同じ霊において信仰が、ある者には一つの霊において癒しの賜物が、ある者には力ある業の働きが、ある者には預言が、ある者には諸霊の区別が、ある者には種々の異言が、ある者には異言の解釈が、与えられる」。

De Trinitate libri XII 2.34.6

6

Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (Ibid. 4 et seqq.) . Habemus igitur doni istius causam, habemus effectus, et nescio quid de eo ambiguitatis sit, cujus in absoluto sit et causa, et ratio, et potestas.

PL 10, 74B

「これらすべてを、唯一の同じ霊が働く」(一コリント12:4以下)。それゆえ我々は、この賜物の原因を持ち、その結果を持つ。その原因と理と権力が、疑いなく明らかである者について、何の曖昧さがあるのか、私は知らない。