De Trinitate libri XII 5.18.1
Verbi incarnati fidem haeretici non capiunt. Cur. Evangelia ex Lege sunt. --Habet autem non exiguam perfidiae impietas ad intelligentiam verae fidei difficultatem. Augustum enim irreligiositate sensum religiosae doctrinae institutio non adit.
PL 10, 140A異端者たちは、受肉した言葉への信仰を理解しない。なぜか。福音書は律法に由来する。――だが不信仰の不敬虔には、真の信仰の理解へ至るうえで少なからぬ困難がある。不信心によって狭められた理解には、敬虔な教えの導きは入り込まないのである。
De Trinitate libri XII 5.18.2
Ex quo fit, ut quae ad sacramentum salutis humanae Deus in homine nascendo gessit, mens irreligiosa non capiat: dum opus salutis suae non intelligit Dei esse virtutem.
PL 10, 140Bそこから、人間の救いの秘義のために神が人として生まれて行ったことを、不信心な精神は理解できない、ということになる。自らの救いの業が神の力であることを理解しないのだから。
De Trinitate libri XII 5.18.3
Et contemplando partum nativitatis, infantiae infirmitatem, pueritiae profectum, juventutis aetatem, corporis passiones, et passionum crucem, et crucis mortem, per haec non sentiunt Deum verum; cum haec in se ad naturam genuerit, quae sibi non erant antea in veritate naturae; ita ut naturae non amitteret veritatem, neque homo factus Deus esse desineret, cum qui Deus est, homo esse coepisset: non intelligentes non nisi ex veri Dei virtute esse, ut quod non esset, esset; nec tamen quod esset, esse desineret: cum naturae infirmis assumptio non esset, nisi ex potentis virtute naturae, quae cum in eo quod esset maneret, posset tamen esse quod non erat.
PL 10, 140Bそして、誕生の出産、幼年の弱さ、少年の成長、青年の時期、体の受苦、受苦の十字架、十字架の死を観想しながら、これらによっては真の神を感じ取れない。神は、自らにおいて、以前は本性の真理において自らのものではなかったこれらを本性へと生み出したのだが、それでも本性の真理を失うことなく、人となっても神であることをやめなかった。神である者が人であり始めたのである。彼らは、存在しなかったものが存在し、しかも存在したものが存在をやめない、ということが、真の神の力によらなければありえないことを理解していない。本性の弱いものを身に受けること〔底本は naturae infirmis。infirmae の誤りとも見うるが、底本のまま中性複数と取った〕は、権能ある本性の力によらなければありえなかったからである。その本性は、自らが今あるものにとどまりながらも、かつてなかったものでありうるのである。
De Trinitate libri XII 5.18.4
O haeretica imprudentia, et stulta mundi sapientia, opprobrium Christi non intelligens Dei esse virtutem, et stultitiam fidei non sentiens Dei esse sapientiam!
PL 10, 140Cああ、異端の無思慮よ、愚かな世の知恵よ。キリストの辱めが神の力であることを理解せず、信仰の愚かさが神の知恵であることを感じ取らないのか。
De Trinitate libri XII 5.18.5
Deus ergo idcirco tibi Christus non est, quia qui erat nascitur, quia qui indemutabilis est crescit aetate, quia impassibilis patitur, quia vivens moritur, quia mortuus vivit, quia omnia in eo contra naturam sunt?
PL 10, 141Aでは、キリストは汝にとって神ではない、というのか。存在していた者が生まれ、変わらぬ者が年齢とともに成長し、苦しみを受けない者が苦しみ、生きている者が死に、死んだ者が生きているからか。彼においてすべてが本性に反しているからか。
De Trinitate libri XII 5.18.6
Rogo hoc quid aliud est, quam omnipotentem esse, quod Deus est? Nondum vos sacra et veneranda Evangelia contingo, ut ex vobis Christus Jesus in his passionibus Deus sit.
PL 10, 141A私は問う、これは、神であるものが全能であることのほかに何であるか。私はまだ、聖なる尊ぶべき福音書を諸君に突きつけてはいない。これらの受苦においてキリスト・イエスが神であることが、諸君自身の立場から明らかになるようにするためである。
De Trinitate libri XII 5.18.7
Ex lege enim estis: et oportet eam docere, quod per assumptam infirmitatem non amittat Deus esse, qui Deus est. Sacramentum enim fidei vestrae, mysteriorum suorum virtute testata est.
PL 10, 141A諸君は律法に立つ者である。そして律法は、身に受けた弱さによっても、神である者が神であることを失わない、と教えるはずである。律法は、諸君の信仰の秘義を、自らの奥義の力によって証ししているからである。