De Trinitate libri XII 8.11.1
Improprie UT UNUM SINT de unanimitate dixisset Christus. --Sed licet ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non exstare dictorum.
PL 10, 257Cキリストが「一つとなるために」を心の一致について言ったというのは不適切である。――不敬虔は自らの理解の意味を変えてしまうが、それでも語られたことの理解が存在しなくなることはありえない。
De Trinitate libri XII 8.11.2
Dominus Patrem orat, ut qui in se credituri sint, unum sint, et sicut ipse in Patre, et Pater in eo est, ita omnes in his unum sint. Quid hic aequanimitatem, quid per voluntatis assensum animae et cordis unitatem introducis?
PL 10, 257C主は父に、自分を信じるであろう者たちが一つとなるように、そして自分が父のうちに、父が自分のうちにあるように、彼らもすべて一つとなるように祈っている。汝はここで、なぜ心の平静や、意志の同意による魂と心の一体性を持ち込むのか。
De Trinitate libri XII 8.11.3
Fuerat namque in verborum copia et proprietate, ut si voluntas unum esse eos faceret, Dominus ita precaretur: Pater, sicut nos unum volumus, ita et illi unum velint, ut unum per concordiam simus omnes.
PL 10, 257C言葉の豊かさと固有の用法からすれば、もし意志が彼らを一つにするのなら、主はこう祈ったはずである。「父よ、我々が一つであることを望むように、彼らも一つであることを望むように。我々すべてが一致によって一つとなるためである」と。
De Trinitate libri XII 8.11.4
Aut forte qui verbum est, significationem verbi ignoravit? et qui veritas est, loqui vera nescivit? et qui sapientia est, in stultiloquio erravit? et qui virtus est, in ea fuit infirmitate, ne posset eloqui quae vellet intelligi?
PL 10, 257Cそれとも、言葉である者が、言葉の意味を知らなかったのだろうか。真理である者が、真実を語ることを知らなかったのだろうか。知恵である者が、愚かな語りのうちに誤ったのだろうか。力である者が、理解されたいことを言い表すこともできないほどの弱さにあったのだろうか。
De Trinitate libri XII 8.11.5
Locutus plane ille est vera et sincera fidei evangelicae sacramenta. Neque solum locutus est ad significationem, sed etiam ad fidem docuit, ita dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis.
PL 10, 257C彼は明らかに、福音の信仰の真実で誠実な秘義を語った。しかも、ただ意味を示すためだけでなく、信仰のためにも教えた。こう言っているからである。「すべての者が一つとなるためである。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らもまた我々のうちにいるためである」。
De Trinitate libri XII 8.11.6
Pro his primum precatio est, de quibus dicitur, Ut omnes unum sint: tum deinde unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur, cum ait: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis: ut sicut Pater in Filio et Filius in Patre est, ita per hujus unitatis formam, in Patre et Filio unum omnes essent.
PL 10, 257Cまず祈りは、「すべての者が一つとなるために」と言われる者たちのためのものである。次に、「父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らもまた我々のうちにいるためである」と言うとき、一体性の進展が、一体性の実例によって示される。それは、父が子のうちに、子が父のうちにあるように、この一体性の形にならって、すべての者が父と子のうちで一つとなるためである。