ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XXI 第IX巻 第XXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 297A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 9.21.1

1

Judaei Patrem non viderunt aut audierunt, quia Christo non crediderunt. Hinc natura utriusque una. --Non sunt itaque extra reatum non cogniti sibi testimonii; cum opus Christi testimonium de eo Patris sit.

PL 10, 297A

ユダヤ人が父を見も聞きもしなかったのは、キリストを信じなかったからである。ここから、両者の本性は一つである。――それゆえ、自らに知られなかった証しについて、彼らは責めの外にはない。キリストの業が、彼についての父の証しだからである。

De Trinitate libri XII 9.21.2

2

Neque in eo, quod testantis vocem non audierint, et figuram non viderint, et verbum ejus manens non habuerint, idcirco sine testimonii sunt conscientia.

PL 10, 297A

また、証しをする者の声を聞かず、その姿を見ず、その言葉がとどまることがなかったという点によって、彼らが証しの自覚を持たないことにはならない。

De Trinitate libri XII 9.21.3

3

Ad id enim quod dictum est: Neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens (Job V, 37 et 38) ; ut cum testatus de eo Pater fuisset, causa tamen neque vocis auditae, neque visae figurae, et verbi in his non manentis posset intelligi, continuo subjecit, Quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Ibid. 38) : se credito, et vocem Dei audiendam, et figuram Dei videndam, et verbum ejus in his qui crederent inesse demonstrans; cum per naturae unitatem in se Pater et loqueretur, et videretur, et haberetur.

PL 10, 297A

「汝らは、彼の声を聞いたことがなく、その姿を見たこともなく、その言葉が汝らのうちにとどまってもいない」(ヨハネ〔底本は Job。Joan. と読む〕5:37、38)と語られたことに対して、父が彼について証しをしたのに、それでも声が聞かれず、姿が見られず、言葉がそれらの者のうちにとどまらない原因が理解されうるように、すぐに彼は付け加えた。「彼が遣わした者を、汝らは信じないからである」(ヨハネ5:38)。自らが信じられたなら、神の声は聞かれ、神の姿は見られ、その言葉は信じる者のうちにあることを示しつつである。父は、本性の一体性によって、彼において語り、見られ、保たれるからである。

De Trinitate libri XII 9.21.4

4

Numquid non et Patrem significat, cum missus ab eo est? Numquid se per aliquam naturae differentiam a Patre discernit, cum hinc Pater testans de eo, neque auditus, neque visus sit, nec intellectus sit, quia misso a Patre sibi non creditum sit?

PL 10, 297B

父によって遣わされたということは、父をも意味するのではないか。本性の何らかの差異によって父から自らを区別するだろうか。父が彼について証しをしながら、聞かれず、見られず、理解されなかったのは、父から遣わされた彼が信じられなかったからだというのに。

De Trinitate libri XII 9.21.5

5

Non se ergo unigenitus Deus a Deo separat, patrem Deum confitens: sed per significationem patris Deo patre demonstrato, se quoque in Dei honore constituit.

PL 10, 297B

それゆえ独り子なる神は、父なる神を告白することで、神から自らを切り離すのではない。父という表示によって、父なる神を示すことで、自らをも神の栄誉のうちに置くのである。