De Trinitate libri XII 12.38.1
Infinitatem suam quantum licet explicuit, per creata comprehendi non potuit. --Sed sensum nostrum sermo divinus non inopem rationis reliquit; nam causam dicti per haec quae consequuntur ostendit: Deus fecit regiones, et inhabitabilia, et cacumina quae habitantur sub coelo.
PL 10, 456A神は、許されるかぎり自らの無限を明らかにしたが、被造物によっては把握されえなかった。――しかし、神の言葉は我々の理解を、理を欠いたままには残さなかった。語られたことの理由を、続く言葉によって示しているからである、「神は地方を造り、住めない所を造り、天の下の人の住む頂を造った」。
De Trinitate libri XII 12.38.2
Cum pararet coelum, eram cum illo, et cum segregabat suam sedem. Quando super ventos validas faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, et cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud illum componens (Proverb. VIII, 26, secund. LXX) .
PL 10, 456B「天を備えたとき、私は彼と共にいた。彼が自分の座を分けたとき。彼が風の上に力ある雲を高みに造ったとき、また天の下に確かな泉を据えたとき、また大地の力強い基を造ったとき、私は彼のもとで、共に組み立てていた」(箴言8:26、七十人訳による)。
De Trinitate libri XII 12.38.3
Quis hic temporum locus est? Aut quo se extendere ultra infinitam unigeniti Dei nativitatem, humanae intelligentiae sensus permittitur?
PL 10, 456Bここに時のどんな居場所があるだろうか。人間の理解の感覚は、独り子なる神の無限の誕生を越えて、どこへ自らを広げることが許されるだろうか。
De Trinitate libri XII 12.38.4
Non enim per haec, quorum creationem mente concipimus, comprehendi generatio ejus potest, qui anterior his omnibus est ut quamvis praestet in tempore, non tamen infinitus sit, cui hoc solum tributum sit, ut ante temporalia natus sit.
PL 10, 456Bこれら、我々がその創造を心で思い描くものによって、それらすべてより前にある者の生成が把握されることはできない。時においては優っていても無限ではない、ただ時的なものより前に生まれたという点だけが与えられている者、というのではない。
De Trinitate libri XII 12.38.5
Nam cum illa tempori in sui constitutione subjaceant, ille tamen, licet anterior his omnibus sit, non sit liber a tempore: quia temporalis horum constitutio tempus nativitatis ejus, qui ante sit natus, ostendat; dum hoc ipsum ei tempus est, quod temporalibus antefertur.
PL 10, 457Aというのは、〔もしそうなら、〕それらのものはその成立において時に服しているのだから、彼は、それらすべてより前にあるとしても、時から自由ではないことになる。これらのものの時的な成立が、その前に生まれた者の誕生の時を示すことになり、時的なものに先立つということそのものが、彼にとっての時となるからである。