De Trinitate libri XII 7.23.1
Ariani in Christum Judaeis iniquiores. --Manet, quantum intelligi licet, mentium vesanarum voluntas, cessante licet voluntatis effectu: et malignum animum malevolentiae studium, absistente mali operis occasione, non deserit.
PL 10, 218Cアレイオス派はキリストに対してユダヤ人よりも不正である。――理解しうるかぎり、狂った精神の意志は、意志の実効が止んでも残り、悪意ある心は、悪しき業の機会が去っても、悪意への熱意を捨てない。
De Trinitate libri XII 7.23.2
Nunc enim haereticorum furor, jam Domino in coelis sedente, quia exemplo Judaeorum in crucem agere non possunt, pari tamen infidelitate hoc eum quod est ( supple, esse) denegant: et cum non possint negare quae dicta sunt, tamen dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides injiciunt, et si possent, de throno eum suo in crucem retraherent.
PL 10, 218C今、異端者たちの狂気は、主がすでに天に座しているので、ユダヤ人の例に倣って十字架につけることはできないが、同じ不信によって、彼があるところのもの(「あること」を補え)を否定する。そして、語られたことを否定できないので、語られたことに従わず、不敬虔の憎悪を行い、言葉の石を投げつけ、できるなら、彼をその座から十字架へ引き戻すであろう。
De Trinitate libri XII 7.23.3
Et de Judaeis quidem ad dicti hujus novitatem commotis ita scribitur (Joan. X, 31, et seqq.) : Tulerunt igitur lapides Judaei, ut eum lapidarent. Respondit eis: Multa bona opera ostendi vobis a Patre, propter quod eorum opus lapidatis me?
PL 10, 219Aそして、この言葉の新奇さに動かされたユダヤ人については、こう書かれている(ヨハネ10:31以下)。「そこでユダヤ人たちは石を取り、彼を石で打とうとした。彼は彼らに答えた。私は父から多くの善い業を汝らに示した。それらのうちのどの業のために、私を石で打つのか。」
De Trinitate libri XII 7.23.4
Responderunt ei Judaei: Pro bono opere non lapidamus te, sed pro blasphemia; et quia tu cum sis homo, facis te Deum. At tu vero, haeretice, quid agas ac profitearis agnosce; et eorum te intellige esse consortem, quorum in te refers perfidiae exemplum.
PL 10, 219Aユダヤ人たちは彼に答えた。「善い業のために汝を石で打つのではなく、冒涜のためである。汝は人でありながら、自らを神としているからである。」だが汝、異端者よ、自分が何をし、何を告白しているのかを知れ。そして、汝が自らのうちに再現している不信の範例、その者たちの仲間が汝自身であると悟れ。
De Trinitate libri XII 7.23.5
Ad id enim quod dictum est, Ego et Pater unum sumus, Judaei lapides elevaverunt, et eorum impius dolor ad sacramentum fidei salutaris impatiens, usque ad impetum inferendae mortis erupit. Quid tu, non habendo quem lapides, denegando minus efficis?
PL 10, 219B「私と父は一つである」と語られたことに対して、ユダヤ人は石を持ち上げ、彼らの不敬虔な怒りは、救いの信仰の秘義に耐えられず、死をもたらす襲撃にまで至った。汝は、石を持たないからといって、否定することで、何か少ないことをしているのか。
De Trinitate libri XII 7.23.6
Non differt voluntas: sed voluntatem tuam inefficacem esse coelestis thronus efficit. Quanto tu irreligiosior Judaeo?
PL 10, 219B意志は変わらない。ただ、汝の意志を実効なきものにしているのは、天の座である。汝はユダヤ人よりどれほど不敬虔であることか。
De Trinitate libri XII 7.23.7
Lapides ille in corpus elevat, tu in Spiritum; ille in hominem ut putabat, tu in Deum; ille in diversantem in terris, tu in throno virtutis sedentem; ille in ignoratum, tu in confessum; ille in moriturum, tu in judicem saeculorum.
PL 10, 219Bあの者は石を体に向けて上げ、汝は霊に向けて上げる。あの者は、人だと思って人に向け、汝は神に向ける。あの者は地上にとどまる者に向け、汝は力の座に着く者に向ける。あの者は知られざる者に向け、汝は告白された者に向ける。あの者は死ぬべき者に向け、汝は諸世の裁き主に向ける。
De Trinitate libri XII 7.23.8
Ille dicit: Cum sis homo (Ibid., 33) ; tu dicis: Cum sis creatura; uterque autem dicitis, facis te Deum; hoc commune in eum impii vestri oris opprobrium est.
PL 10, 219Bあの者は言う。「汝は人でありながら」(ヨハネ10:33)。汝は言う。「汝は被造物でありながら」。そして諸君は二人とも、「自らを神としている」と言う。これが、彼に向けての、諸君の不敬虔な口の共通の非難である。
De Trinitate libri XII 7.23.9
Negas enim Deum ex generatione Dei, negas filium ex nativitatis veritate, negas hoc, quod ego et Pater unum sumus, confessionem unius in utroque atque consimilis esse naturae.
PL 10, 219C汝は、神の生成に由来する神を否定し、誕生の真実による子を否定し、「私と父は一つである」ということが、両者における一つの、等しく似た本性の告白であることを否定する。
De Trinitate libri XII 7.23.10
Subjicis substantiae novae et externae et alienae Deum: ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino nec Deus sit, quia non ex Deo nativitate subsistat.
PL 10, 219C汝は、神を、新しい、外来の、異質な実体のもとに置く。神が別の類の神であるか、あるいはそもそも神ではないかのどちらかとなるためである。誕生によって神から存立するのではないからである。