De Trinitate libri XII 12.23.1
In Filium semper natum non cadit non fuisse. --Et quis igitur ambiget, quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint? Sed aliud est ex eo nasci qui non fuit, aliud ex eo natum esse qui semper est.
PL 10, 446Cつねに生まれている子には、存在しなかったということは当てはまらない。――では、人間の事物において生まれたものが、かつて存在しなかったことを、誰が疑うであろうか。しかし、存在しなかった者から生まれることと、つねに存在する者から生まれていることとは、別のことである。
De Trinitate libri XII 12.23.2
Infantia enim omnis, cum antea non fuisset, coepit ex tempore. Quae rursum in pueritiam excrescens, post etiam adolescentiam coegit in patrem. Et non semper pater est, qui ante in adolescentiam per pueritiam, et in pueritiam per infantiam coeptam profecerit.
PL 10, 446C幼年はすべて、それ以前には存在しなかったのに、時間の中で始まった。それがさらに少年期へと成長し、その後に青年期を経て、父となることへ至らせる。幼年から始まって少年期へ、少年期を経て青年期へと進んだ者が、つねに父であるわけではない。
De Trinitate libri XII 12.23.3
Ergo qui non semper pater est, non semper et genuit. Ubi autem semper pater est, semper et filius est.
PL 10, 447Aしたがって、つねに父であるわけではない者は、つねに生んだのでもない。しかし、つねに父であるところでは、つねに子がある。
De Trinitate libri XII 12.23.4
Si itaque habes in cogitatione vel sensu Deum, in cujus cognitionis sacramento proprium est quod pater est, non semper patrem esse filii geniti; habes et in intelligentia et in scientia, non semper filium esse qui genitus est.
PL 10, 447Aそれゆえ、もし汝が、思考においても理解においても、神について、その認識の秘義においては、父であることが、生まれた子の父としてつねにあるとはかぎらないと考えているなら、汝は理解においても知においても、生まれた者がつねに子であるわけではないと考えていることになる。
De Trinitate libri XII 12.23.5
Quod si semper Patri proprium est quod semper est pater; necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Et quomodo in sermonem nostrum atque intelligentiam cadet, ut non fuerit ante quam nasceretur, cui proprium est semper esse quod natus est?
PL 10, 447Aしかし、もし父にとってつねに父であることが固有であるなら、子にとってもつねに子であることが固有でなければならない。生まれた者であることがつねに固有である者が、生まれる前には存在しなかった、ということが、我々の言葉と理解にどうして当てはまるだろうか。