ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XIV 第IV巻 第XIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 107A · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 4.14.1

1

Quia divina non percipit homo nisi ex Dei de se dictis, ex his refellendae sunt haereticae assertiones.

PL 10, 107A

人間は神的なものを、神が自らについて語ったこと以外からは把握しない。それゆえ異端者たちの主張は、それらによって論駁されねばならない。

De Trinitate libri XII 4.14.2

2

Dei dicta non nude, sed ex suis causis expendenda. --Hic eorum error est, haec mortifera institutio: ad cujus confirmationem corrupto intelligentiae sensu, divinorum dictorum testimonia usurpant, et de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur.

PL 10, 107A

神の言葉は、それだけを取り出してではなく、その語られた事情に即して吟味されねばならない。――これが彼らの誤りであり、これが死をもたらす教えである。彼らはそれを確かめるために、理解の意味を歪めて神の言葉の証言を用い、人間の無知を口実にして、それらについて偽りを言う。

De Trinitate libri XII 4.14.3

3

Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam coelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet.

PL 10, 107A

神的なものの認識のためには神的な教えを用いねばならないことは、誰にも疑いがあってはならない。人間の弱さは、天的なものの知を自らによって得ることはなく、物体的な感覚が、見えないものの理解を自ら身につけることもないからである。

De Trinitate libri XII 4.14.4

4

Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est, vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet judicio naturam Creatoris sui opusque discernit.

PL 10, 107B

我々のうちの被造的で肉的なもの、あるいは我々の生の用のために神から与えられたものは、自らの判断によっては、自らの創造者の本性と業を見分けないからである。

De Trinitate libri XII 4.14.5

5

Non subeunt ingenia nostra in coelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est: et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum.

PL 10, 107B

我々の才知は天的な知に立ち入らず、我々の弱さは、把握しえない力を、いかなる理解によっても思い描くことはない。神自身について神自身を信じねばならず、神が自らについて我々の認識に授けたものに従わねばならない。

De Trinitate libri XII 4.14.6

6

Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia ejus improbabuntur: aut si ut est Deus creditur, non potest aliter de eo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi.

PL 10, 107B

すなわち、神の証言が是認されないなら、異邦人のやり方で神を否認せねばならず、あるいは、神が神であるとして信じられるなら、神について、神自身が自らについて証したとおりにしか理解することはできない。

De Trinitate libri XII 4.14.7

7

Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana consilia extendant.

PL 10, 107B

それゆえ人間に固有の見解はやみ、人間の企てが、神の制定を越えてなおも広がることがないように。

De Trinitate libri XII 4.14.8

8

Sequimur ergo, adversus irreligiosas et impias de Deo institutiones, ipsas illas divinorum dictorum auctoritates: et unumquodque eo ipso, de quo quaeritur, auctore tractabimus, non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam quasdam verborum enuntiationes subtractis eorum causis coaptantes.

PL 10, 107C

したがって我々は、神についての不信心で不敬虔な教えに対して、まさに神の言葉の権威に従う。そして一つ一つを、問われている当の者〔神〕自身を典拠として扱うのであり、語られた事情を取り去ったうえで、聞く者の未熟さを欺き悪しく染めるために、いくつかの言葉の言い表しを組み合わせることはしない。

De Trinitate libri XII 4.14.9

9

Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi (Vide supra l. II, n. 30) : quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus prosequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur.

PL 10, 107C

語られたことの理解は、語る事情から得られねばならない(第2巻第30節を見よ)。事柄が言葉に従属するのではなく、言葉が事柄に従属するからである。だが我々は、語られた事情と語られたことの力とをともに示しつつ、すべてを追っていく。それゆえ、一つ一つを、命題の順に従って再び取り上げよう。