De Trinitate libri XII 5.1.1
Haereticis Deum unum praedicantibus aut assentiri, aut adversari periculosum. --Respondentes impiis et vesanis haereticorum institutionibus superioribus libris, non ignoravimus in eam nos contradicendi necessitatem deductos fuisse, ut non minus periculi audientibus responsio nostra, quam silentium commoveret.
PL 10, 131A異端者たちが神は一つと宣べるとき、これに同意することも反対することも危険である。――前の諸巻で異端者たちの不敬虔で狂った教えに答えたとき、我々は、反駁せざるをえない立場へ導かれていたことを承知していた。我々の答えが聞く者たちにもたらす危険は、沈黙がもたらす危険に劣らないのである。
De Trinitate libri XII 5.1.2
Cum enim unum Deum profane assertio infidelis ingereret, et rursum unum Deum religiose negare fides sana non posset; tractari de eo non sine ancipitis periculi conscientia potuit, quod non minus impie confirmaretur, quam negaretur.
PL 10, 131A不信仰な主張が神は一つであることを不敬虔にも押しつけ、他方で健全な信仰が神は一つであることを敬虔な心で否むこともできない以上、この主題を扱うには、二重の危険の自覚なしにはすまなかった。これは、肯定することも否定することに劣らず不敬虔でありうるからである。
De Trinitate libri XII 5.1.3
Et quidem humani sensus opinione ineptum et rationis alienum esse hoc forte existimabitur, ut quod irreligiosum est negare, idipsum irreligiosum sit confiteri: cum pietas confitendi, impietatem condemnet negandi; nec rationi conveniat, ut utiliter affirmetur, quod utiliter destruatur.
PL 10, 131Aなるほど、否定するのが不信心であるものを、まさにそれを告白するのもまた不信心である、というのは、人間の理解の考えでは不合理で理に反すると、おそらく思われるだろう。告白する敬虔が否定する不敬虔を断罪しているのに、である。また、有益に打ち壊されるものが有益に肯定される、ということも理にかなわない。
De Trinitate libri XII 5.1.4
Sed ad divinae sapientiae intelligentiam humanus sensus imprudens, et secundum coelestem prudentiam stultus, juxta infirmitates suas sentit, et juxta imbecillitatem naturae suae sapit; stultus sibi futurus, ut Deo sapiat, scilicet ut sensus sui inopiam intelligens, et Dei sapientiam consectans, non secundum humanam sapientiam prudens sit, sed secundum quod ad Deum proficit sapiat, in Dei sapientiam ex recognita mundi stultitia transiturus.
PL 10, 131Aしかし人間の理解は、神の知恵の理解に対しては思慮を欠き、天の思慮に照らせば愚かであって、自らの弱さのままに感じ、自らの本性の脆弱さのままに思慮する。神に対して知恵ある者となるためには、自らにとって愚かな者とならなければならない。すなわち、自らの理解の貧しさを悟り、神の知恵を追い求めて、人間の知恵に従って思慮深いのではなく、神へと進むところに従って知恵ある者となり、世の愚かさを認めたうえで神の知恵へと移っていくためである。
De Trinitate libri XII 5.1.5
Cujus stultae sapientiae sensum haeretica subtilitas ad fallendi occasionem coaptans, unum Deum professa est, auctoritate Legis Evangeliorumque usa, qua dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4; Marc. XII, 29) : non ignorans quantum in eo esset vel responsionis periculum, vel silentii; et ex utroque opportunitatem impietatis exspectans: ut si sanctitatem dicti infideliter usurpati, conniventis taciturnitas confirmaret, per id quod Deus unus est, filius tamen Dei Deus non esset, Deo tantum sicut est uno manente; at vero si contradictio praesumptae impiae hujus professionis exsisteret, veritatem fidei evangelicae non conservaret Deum unum non confessa responsio, cum fidei nostrae professio secundum Deum unum sit; recideretque in alterius haereseos impietatem, Deum unum Patrem et Filium professa confessio.
PL 10, 131Aこの愚かな知恵の理解を、異端の詭弁は欺く機会にあてがって、神は一つと告白した。律法と福音書の権威、すなわち「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4、マルコ12:29)と語られた箇所を用いたのである。そこには答えることの危険も沈黙の危険もどれほどあるかを知りながら、そして双方から不敬虔の好機を待ち構えていた。すなわち、不信仰に用いられた言葉の神聖さを、黙認する沈黙が追認するなら、神は一つであるという理由で、しかし神の子は神ではないことになり、神はただ、実際にそうであるように、一つのままにとどまる。他方、先取りされたこの不敬虔な告白に反論が起これば、神は一つであると告白しない答えは、福音の信仰の真理を保つことにならない。我々の信仰の告白は唯一の神に即したものだからである。そして父と子を一つの神と宣する告白は、別の異端の不敬虔に陥ることになる。
De Trinitate libri XII 5.1.6
Atque ita sapientia mundi, quae stultitia apud Deum est, specie blandae et pestiferae simplicitatis illuderet, cum hoc fidei suae constitueret exordium, in quo sibi impie aut assentiremur, aut adversaremur: et per hoc utriusque rei periculum, Dei filium Deum non esse obtineret, quia Deus unus est; aut extorqueret haereseos necessitatem, si et Patrem Deum et Filium Deum confitentes, unum Deum praedicare secundum Sabellii opinionem impiam existimaremur: et ita hoc praedicationis suae modo unus Deus aut alium excluderet, aut per alium non esset ( supple, unus), aut tantum in nominibus unus esset: quia et unitas alium nesciret, et alius non permitteret unionem, et duo unus esse non posset.
PL 10, 131Aこうして、神のもとでは愚かさである世の知恵は、甘言めいた有害な単純さの見かけをもって欺くことになる。というのも、それは自らの信仰の出発点を、我々が不敬虔にも賛成するか反対するかのどちらかになる点に据えたからである。そしてそれによって、二つの事柄の危険を通じて、神は一つであるから神の子は神ではない、と押し通すか、あるいは、父を神とも子を神とも告白する我々が、サベリオスの不敬虔な見解に従って神は一つと宣べていると見なされるなら、異端に陥る必然を強いて引き出すことになる。こうしてその宣べ方によって、唯一の神は、他方を排除するか、他方のゆえに〔唯一では〕ない(「一つ」を補え)か、名においてのみ一つとなるかであろう。一体性は他方を知らず、他方は合一を許さず、二つが一つであることはありえないからである。